14.07.2013 Views

Les Quodlibets Onze, Douze, Treize et Quatorze - Boston College

Les Quodlibets Onze, Douze, Treize et Quatorze - Boston College

Les Quodlibets Onze, Douze, Treize et Quatorze - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

286 MAGISTBI GODEFRIDI DE FONTIBUS

QUAESTIO XV

Utrum in pecunia recepta per usuram transferatur dominium in recipientem.

Deinde ad secunduin arguitur quod in recipientem pecuniam usurariam

dominium transferatur. Quia per voluntatem eius qui habet dominium ali-

cuius rei potest transferri dominium illius * rei in alterum. Sed ille qui dat

pecuniam usurariam usurario actu qui 2 est voluntarius simpliciter, quia

voluntarius in actu et in particulari licet non sit voluntarius secundum quid,

scilicet in universali et in habitu, rem illam transfert in alium. Ergo. Et cetera.

Praeterea arguitur [Cod. R, fol. 230 R a ] quod saltem in [Cod. P,

fol. 335 V a ] aliquo casu dominium 3 pecuniae usurariae transferatur 4 in

usurarium ostendendo 5 quod aliqua usura est licita ; quia illud quod secundum

iura permittitur, licitum videtur. Sed solum prohiberi videtur usura

quam exercent usurarii alienigenae (Extra (1), De Usurariis : Usurarum

voraginem) et non prohibetur usura quae exercetur per usurarios de terris

in quibus morantur oriendos. Ergo. Et cetera.

Contrarium arguitur ostendendo quod non obstante quod simpliciter

voluntarie transferatur pecunia usuraria in usurarium, nihilominus potest

vere remanere dominium pecuniae in transferente ; quia

quando est realis

distinctio 6 inter aliqua duo, potest aliquis transferre ius 7 in uno, ita quod

non transférât ius in alio. Sed usus peccuniae et substantia eius sunt quaedam

diversa realiter. Ergo potest 8 aliquis simpliciter voluntarie transferre

pecuniam in alium propter usum 9 , sibi tamen dominium in illa retinendo,

sicut apparet in bonis quae dantur fratribus minoribus in quibus dans trans-

fert usum in dictos fratres sine dominio, cum ipsi capaces sint usus rerum

non autem dominii ipsarum.

Responsio. Dicendum quod ad hoc quod alicuius rei dominium ab uno

in alterum transferatur, requiritur quod in personis sit habilitas ad habendum

dominium rei sic transferendae, ita quod transferens habeat ius et dominium

in illa re quam 10 transferre vult et quod accipiens sit talis condicionis

quod ipse etiam sit capax dominii rei in ipsum transferendae.

Item requiritur consensus liber ex utraque parte, scilicet quod transferens

libéra voluntate rem in alium transferre intendit pleno iure, nihil sibi in illa

retinendo u ut sic ille in quem res huiusmodi transfertur illum possit consu-

mere, alie- [Cod. Q, fol. 182 V a ] nare, et 12 ea uti absque iniuria transfe-

rentis 13 ; et quod ipse recipi- [Cod. P, fol. 335 V b ] ens intendat recipere et

occupare illam rem tanquam suam in illa plénum ius 14 sibi vendicando.

Involuntarie enim non potest aliquis perdere vel 15 consequi ius in re 16 .

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!