17.10.2013 Views

Quan els vescomtes de Barcelona eren - Fundació Noguera

Quan els vescomtes de Barcelona eren - Fundació Noguera

Quan els vescomtes de Barcelona eren - Fundació Noguera

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

QUAN ELS VESCOMTES DE BARCELONA EREN 267

et pro ipsa possessione terrarum, partim ad culturam ductarum

ac permaxime ducendarum que modo adiacet prefate municioni,

et pro ipsis stagnis. Aiebat enim iste Miro supranotatus in suis

peticionibus quod supraescripte res ad hanc peticionem pertinentes

iuris filiorum suorum predictorum debebant esse, eo quod, uti ipse

asseberat, Galindo avus eorum per suam propriam apprisionem

eas capuerat, et notas atque signa ad terminus earum faciendo

terminosque figendo ad possessionem suam deduxerat, et ipsa

stagna quandiu postmodum vixerat ad opus suum pisces ex ipsis

capiendo de ceteris hominibus defensaverat, post obitum quoque

eius Guilelmus filius eius hanc possesionem heremi et stagna similiter

ad opus suum retinuerat. Adiecit autem quod eo ab hac

vita discedente et infestacione paganorum a supradicta Marchia

cessante, Adalaizis, uxor predicti Guilelmi, aiens tutelam filiorum

suorum quos ille ex ea genuerat, voluit municionem ibi construere

et ad culturam eandem possessionem perducere, sed obieccionibus

iam dicti Guitardi abbatis permotus comes Remundus, Borrelli

filius, repulit eam ab eadem apprisione et possessione, et iniusto

ordine, sicut predictus petitor adfirmabat, in iure sancti Cucufatis

aecclesie confirmaverat. Allatis quippe testibus voluit hoc comprobare.

Idem vero Guitardus in suis responsis ita affatus est: possessio

quidem haec quam ad opus mee aecclesie retineo et a me

requiritur per preceptum regale et per iusta privilegia presulum

Romanorum quibus status sanctae aecclesie confirmatur multum

iam temporis est ex quo in iure meae aecclesie confirmata est.

Ob quam causam, cum Leutarii principis preceptum perlectum

fuisset, ventum est ad locum ubi inter alia resonabat, quod omnes

res huic aecclesie collatas et adhuc concedendas, idem Leutarius

rex Francorum ita illi concedebat atque confirmabat, sicut iam illi

confirmaverat atque concesserat pius genitor eius Hludoicus per

renovabile preceptum, quod postmodum infestacione paganorum

delectum fuit in captione Barchinone civitatis, atque in postmodum

per supranotatum preceptum Leutarii renovatum atque reparatum.

Iudices autem haec audientes, quia non valuerunt eundem preceptum

ex toto deletum videre, in dubtium verterunt utrum supradicte

res quas Miro requirebat in iure predictae aecclesie sancti Cucufatis

per illum preceptum Hludoici regis quod postmodum, sicut

superius scriptum est, deletum fuit conligate atque confirmate ab

eodem principe fuissent an non. Iccircho a parte predicti abbatis

requisierunt si habebat testes qui eundem preceptum Hludoici

regis vidissent et legi audissent, et pleniter cognovissent quod ipse

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!