27.04.2014 Aufrufe

Fester Grund christlicher Lehre. Ein Hilfsbuch zum ... - Licht und Recht

Fester Grund christlicher Lehre. Ein Hilfsbuch zum ... - Licht und Recht

Fester Grund christlicher Lehre. Ein Hilfsbuch zum ... - Licht und Recht

MEHR ANZEIGEN
WENIGER ANZEIGEN

Erfolgreiche ePaper selbst erstellen

Machen Sie aus Ihren PDF Publikationen ein blätterbares Flipbook mit unserer einzigartigen Google optimierten e-Paper Software.

264 Die Lehre vom heiligen Abendmahls nach dem Heidelberger Katechismus.

1. Alterum noui Testamenti Sacramentum appellatur Coena Domini: non quod vespertino seu

Coenae tempore in Ecclesia celebrari illud oporteat, sed quòd à Christo in Coena quam cum discipulis

ante mortem habuit postremam instituta sit. Mensa Domini: quia Christus in ea nos pascit. Sacramentum

corporis et sanguinis Christi: quia haec nobis in eo communicantur. Eucharistia, quia in

ea pro morte et beneficiis eius Christo solennes aguntur gratiae. Synaxis, quia in congressibus Ecclesiae

celebrari debet. Nominatur etiam apud veteres Sacrificium, quia est sacrificii propitiatorii a

Christo in cruce peracti representatio, et pro eo gratiarum actio seu sacrificium Eucharisticum. Est

et tertia ratio: quia veteres ipsi solebant conferre panem: ideo docebantur offerre, id est conferre.

2. Coena Domini est Sacramentum noui Testamenti, in quo, ex mandato Christi, panis et vinum

in coetu fidelium distribuitur et sumitur ad Christi recordationem, hoc est, vt Christus nobis testetur

se corpore et sanguine suo pro nobis tradito et fuso nos ad vitam aeternam pascere: et nos illi pro his

beneficiis solennes gratias agamus.

3. Finis sive vsus Coenae Dominicae primus et principalis est, vt Christus nobis testetur se pro

nobis esse mortuum, et suo sanguine et corpore pascere nos ad vitam aeternam, vt hac testificatione

fidem nostram ac proinde pastum hunc spiritualem in nobis foueat et augeat. 2. Secundus est gratiarum

actio pro his beneficiis Christi, eorumque, et nostri erga Christum officii, publica et solennis

professio. 3. Est distinctio Ecclesiae ab aliis sectis. 4. Vt sit vinculum dilectionis mutuae. 5. Vt sit

vinculum congressuum.

4. Primum illum vsum, qui est fidei nostrae in Christum cofirmatio, inde habet Coena Domini,

quia Christus ipse hunc panem et potum per manus ministrorum porrigit in sui memoriam, hoc est

vt nos hoc symbolo tanquam visibili verbo admoneat se pro nobis esse mortuum, et se esse nobis cibum

vitae aeternae, dum nos sua membra facit: et quia promissionem huic ritui addidit, se edentes

hunc panem in sui memoriam velle suo corpore et sanguine pascere, cùm dixit Hoc est corpus

meum: et quia Spiritus sanctus per hoc visibile testimonium animos et corda mouet ad firmius credendum

promissioni Euangelicae.

5. Est ergo in Coena Domini duplex cibus et potus: externus, visibilis, terrenus, videlicet panis et

vinum: et internus. Duplex item manducatio et sumptio: externa significans, quae est sumptio panis

et vini corporalis, hoc est quae manibus, ore et sensibus corporis peragitur: et interna, inuisibilis et

significata, quae est fruitio mortis Christi, et in Christi corpus insitio spiritualis, hoc est, quae non

manibus et ore corporis, sed Spiritu et fide peragitur. Duplex denique administer huius cibi et potus:

Externus externi, qui est minister Ecclesiae manu sua praebens nobis panem et vinum: Internus interni,

qui est ipse Christus corpore et sanguine suo nos pascens.

6. Non corpus et sanguis Christi, sed panis et vinum sunt symbola quae fidei nostrae confirmandae

seruiunt: corpus enim et sanguis Christi sumuntur vt vivamus in aeternum. Panis autem et vinum

sumuntur vt de illa coelesti alimonia confirmemur, et magis magisque ea fruamur.

7. Neque panis mutatur in corpus Christi, neque vinum in sanguinem Christi: nec illis abolitis

succedunt in locum eorum corpus et sanguis Christi: neque inpane, aut sub pane, aut vbi panis est

substantialiter praesens, est Corpus Christi. Sed in legitimo vsu Coenae Domini Spiritus sanctus hoc

symbolo vtitur tanquam instrumento ad excitandam in nobis fidem, per quam ipse magis magisque

in nobis habitat, nos Christo inserit, et facit vt propter ipsum iusti simus, et ex eo hauriamus vitam

aeternam.

8. Cum autem Christus dicit hoc, id est hic panis est corpus meum, et hoc poculum est sanguis

meus, locutio est Sacramentalis seu metonymica, qua symbolo tribuitur nomen rei significatae: id

est, docetur panem esse sacramentu seu symbolum corporis, eum representare, et testari corpus

Hurra! Ihre Datei wurde hochgeladen und ist bereit für die Veröffentlichung.

Erfolgreich gespeichert!

Leider ist etwas schief gelaufen!