27.04.2014 Aufrufe

Fester Grund christlicher Lehre. Ein Hilfsbuch zum ... - Licht und Recht

Fester Grund christlicher Lehre. Ein Hilfsbuch zum ... - Licht und Recht

Fester Grund christlicher Lehre. Ein Hilfsbuch zum ... - Licht und Recht

MEHR ANZEIGEN
WENIGER ANZEIGEN

Erfolgreiche ePaper selbst erstellen

Machen Sie aus Ihren PDF Publikationen ein blätterbares Flipbook mit unserer einzigartigen Google optimierten e-Paper Software.

266 Die Lehre vom heiligen Abendmahls nach dem Heidelberger Katechismus.

foedus semel initum cum Deo, et nos mansuros in Ecclesia et corpore Christi. 3. Personis, quibus

tribui debent. Baptismus omnibus datur qui pro membris Ecclesiae sunt habendi, siue adulti, siue

infames sint. Coena Domini non nisi iis qui beneficia Christi intelligere, celebrare, et scipsos probare

possunt. 4. Vsurpationis frequentia. Baptismus semel tantum debet sumi, quia foedus Dei semel

initum semper est ratum poenitentibus. Coena autem Domini saepe, quia foederis illius renouatio et

in memoriam reuocatio frequens est fidei nostrae necessaria. 5. Ordine vsurpationis. Quia Baptismus

ante Coenam Domini, Coena autem Domini non nisi post Baptismum acceptum cuiquam dari

debet.

14. Digne accedunt ad Coenam Domini qui se ipsos probant, id est, vera fide et poenitentia praediti

sunt. Hanc qui in se non apprehendunt, nec sine ea debent accedere, ne iudicium sibi edant et

bibant, nec poenitentiam cum qua accedant differre, ne indurationem et poenas aeternas sibi attrahant.

15. Admittere ad eam Ecclesia debet omnes qui fundamentum doctrinae Christianae se amplecti

et propositum huic obediendi se habere profitentur: arcere autem eos, qui vel ab erroribus, blasphemiis,

vel à manifestis contra conscientiam peccatis, admoniti ab Ecclesia et erroris conuicti, nolunt

desistere.

16. Papa male ex ritu Coenae sustulit fractionem panis et vsum poculi ademit populo. Male item

tot additis ceremoniis de quibus Apostoli non praeceperunt, Coenam Domini in Missam theatricam,

hoc est in κοζλίαν Iudaicam et histrionicas praestigias deformauit. Sed magis impia et idololatrica

figmenta sunt, Missam esse sacrificium propiliatorium, in quo Christus à sacraficulis pro vivis et

mortuis offeratur patri: et vi consecrationis substantialiter praesens sit et maneat tantisperdum species

illae maneant incorruptae: et gratiam Dei atque alia beneficia conferat iis pro quibus offeratur,

et à quibus ore corporis edatur etiam sine bono ipsorum motu: alque etiam repositus et circumgestatus

sub illis speciebus sit adorandus. Propter haec tetra necesse est Missam in Ecclesia Christiana

aboleri. Sunt autem in summa 1. Transsubstantiatio. 2. Αρτολατρία. 3. Sacrificium. 4 Mutilatio.

Hurra! Ihre Datei wurde hochgeladen und ist bereit für die Veröffentlichung.

Erfolgreich gespeichert!

Leider ist etwas schief gelaufen!