27.04.2014 Aufrufe

Fester Grund christlicher Lehre. Ein Hilfsbuch zum ... - Licht und Recht

Fester Grund christlicher Lehre. Ein Hilfsbuch zum ... - Licht und Recht

Fester Grund christlicher Lehre. Ein Hilfsbuch zum ... - Licht und Recht

MEHR ANZEIGEN
WENIGER ANZEIGEN

Erfolgreiche ePaper selbst erstellen

Machen Sie aus Ihren PDF Publikationen ein blätterbares Flipbook mit unserer einzigartigen Google optimierten e-Paper Software.

Die Lehre vom heiligen Abendmahls nach dem Heidelberger Katechismus. 265

Christi pro nobis oblatum in cruce, et nobis in cibum vitae aeternae datum, ac proinde instrumentum

esse Spiritus sancti ad hunc pastum in nobis conseruandum et augendum, vt Paulus ait, 1. Cor. 10.

Panis est communio corporis Christi, id est ea res per quam participes reddimur corporis Christi: et

alibi, Omnes vna potione potati sumus in vnum Spiritum. Eadem sententia est cùm dicitur, panem

vocari corpus Christi per similitudinem rei significatae cum signo, quòd videlicet corpus Christi alit

vitam spiritualem, sicut panis corporalem: et propter certò coniunctam perceptionem rei et signi in

legitimo Sacramenti vsu. Atque haec est Sacramentalis vnio panis et corporis Christi, quae per locutionem

Sacramentalem indicatur: non autem illa secundum locum coniunctio, quae à quibusdam

fingitur.

9. Vt igitur corpus Christi est et proprium, et Sacramentale quod est panis eucharisticus: sic manducatio

Corporis Christi duplex est: Sacramentalis symboli videlicet panis et vini externa et corporalis

sumptio: et realis seu Spiritualis, quae est ipsius corporis Christi. Et credere in Christum fide in

nobis habitantem est vi Spiritus Sancti inseri ipsius corpori tanquam capiti membra et viti palmites:

atque ita fruetus mortis et vitae Christi fieri participes. Vnde patet falsò accusari sic docentes, quòd

in Coena Domini vel nuda signa constituant, vel solius mortis Christi, aut beneficiorum eius, aut

Spiritus Sancti partieipationem, exclusa vera reali et spirituali ipsius corporis Christi communione.

10. Vsus autem Coenae legitimus est quando fideles ritum hunc Christo institutum seruant ad ipsius

memoriam: hoc est, ad fidem et gratitudinem suam excitandam.

11. Sicut in hoc vsu corpus Christi sacramentaliter et realiter editur: ita et extra hunc vsum, vtpote

ab infidelibus et hypocritis Sacramentaliter quidem, sed non realiter editur: hoc est, symbola quidem

seu signa sacramentalia, panis et vinum, non autem ipsae res Sacramenti, Christi videlicet corpus

et sanguis percipiuntur.

12. Doctrina haec de Coena Domini plurimis firmissimisque argumentis nititur. Hanc confirmant

omnia loca Scripturae quae de Coena Domini loquuntur. Et Christus non aliquid inuisibile in pane,

sed illum ipsum visibilem et fractum panem vocans corpus suum pro nobis traditum seu fractum:

quod cùm propriè intelligi non possit, addit ipse declarationem, panem illum velle in sui memoriam

sumi, quod perinde est ac si dixisset Panem sui corporis esse Sacramentum. Item, Coenam dicit esse

novum Testamentum, quod spirituale, vnum, et aeternum sit. Et Paulus dicit esse κοινωνίαν corporis

et sanguinis Christi, quia omnes fideles sunt vnum corpus in Christo, qui cum daemoniorum

κοινωνίᾳ non potest consistere. Item, eandem in corpus Christi insitionem per vnum Spiritum in

Baptismo et Coena sacra constituit. Confirmat eam tota doctrina et natura Sacramentorum, quae

omnia eandem Christi communionem Spiritualem per fidem accipiendam subiiciunt oculis, quam

verbum seu promissio Euangelii auribus nuntiat. Propterea rerum significatarum nominibus appellantur,

nec ipsi in legitimo vsu, rerum perceptionem adiunctam habent. Confirmant eam articuli fidei

qui docent Christi corpus esse verè humanum, non simul in pluribus locis praesens: iam in coelum

sublatum, et ibi mansurum donec redeat Dominus ad iudicium: Communionem Sanctorum

cum Christo fieri per Spiritum Sanctum, non per ingressum corporis Christi in corpora hoininum:

idcirco hanc sententiam tota purior Ecclesiae antiquitas maximo et manifestissimo consensu profitetur.

13. Differt à Baptismo Coena Domini, 1. Ritu et significandt modo, quia mersio significat remissionem

et expurgationem peccati per sanguinem et Spiritum Christi, et societatem afflictionum et

glorificationis Christi. Distributio autem panis et vini significat mortem Christi nobis ad remissionem

peccatorum imputari, et nos Christo insitos membra eius fieri. 2. Vsu speciali, quòd Baptismus

est testimonium regenerationis, initi foederis cum Deo, et receptionis in Ecelesiam. Coena Domini

autem testatur, nos perpetuo nutriendos esse Christo in nobis manente semperque ratum fore nobis

Hurra! Ihre Datei wurde hochgeladen und ist bereit für die Veröffentlichung.

Erfolgreich gespeichert!

Leider ist etwas schief gelaufen!