26.06.2013 Views

Mémoires 1858 Tome 10 - Ouvrages anciens sur Saint-Omer (Pas ...

Mémoires 1858 Tome 10 - Ouvrages anciens sur Saint-Omer (Pas ...

Mémoires 1858 Tome 10 - Ouvrages anciens sur Saint-Omer (Pas ...

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

— 339 —

qui dicuntur entœ, de quibus quatuor fiunt ex librft; et aliis personis

non nisi ex gratis cerei vel entée iargiuntur. Pretereà in simplicibus

diebus et commemorationibus sanctorum débet custos apponere

solum cereum ante aitare in omnibus boris ; ad missam duo

apponuntur in lateribus altaris, de quibus unus ad meridiem ardens

remanebit ; débet etiam unum cereum quem puer portabit ad ministrandum

ad missam, qui post evangelium débet extingui et post

perceptionem ad deferendum calicem reaccendi. In solemnibus verô

ad vesperas, matutinas et missam, duo similiter ad aitare apponuntur,

et duo quos pueri deferunt ad ministrandum ad missam ut

supra, et unus in omnibus horis apponitur a sinistris altaris, excepto

quod ad meridiem duo ardentes gratiâ solemnis missee remanebunt.

Item in festis novem lectionum eodem modo agitur sicut in solemnibus,

hoc addito quod duo cerei ad utrasquo vesperas et in laudibus

ad matutinas ante aitare super parva candelabra apponuntur. In

duplicibus agitur sicut in festis novem lectionum, hoc addito quod

duo cerei apponuntur super magna candelabra, et debent ardere ad

utrasque vesperas, ad missam et ad totas matutinas. In majoribus

verè solemnitatibus agitur sicut in duplicibus, sed additur unus cereus

inter duo parva candelabra, et débet ardere per totas matutinas,

et alius magnus inter duo magna candelabra sicut in hiis festis : in

natali Domini, in festo epiphanias, purificationis, paschas, ascensionis,

penthecostes, apostolorum Pétri et Pauli, Pétri ad vincula,

assumptionis beatae Virginis, dedicationis, et in festo omnium sanctorum.

In die verô Trinitatis, et beati Johannis Baptistae, etnativitatis

beat» Virginis adduntur duo cerei sicut in majoribus festis,

non ex debito sed ex gratis. In vigiliâ natalis Domini et etiam omnium

sanctorum ad completorium adduntur duo magni cerei super

magna candelabra in presbiterio quum cantatur post conam in vespere.

In hiisce quidem festis majoribus débet custos dare tribu»

suis clericis procreationes. Item custos débet apponere in dedicatione

ad utrasque vesperas et in matutinis ad laudes et ad missam

XIII cereolos qui vocantur entas, ante imagines apostolorum depictas

in columnis ecclesiae et etiam ante imaginem beati Johanni»

Baptistae depictam in columnâ in medio templi. Item in magnis

processionibus débet custos indutus cappâ sericeâ, tenens virgam,

servare processionem ; in minoribus verô unus de clericis suis.

Sciendum enim est quod custos débet ponere très clericos in eccle-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!