26.06.2013 Views

Mémoires 1858 Tome 10 - Ouvrages anciens sur Saint-Omer (Pas ...

Mémoires 1858 Tome 10 - Ouvrages anciens sur Saint-Omer (Pas ...

Mémoires 1858 Tome 10 - Ouvrages anciens sur Saint-Omer (Pas ...

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

— 341 —

dare sumptus illis qui facient tripudium. Item omnibus personis

quibus prepositus et Capitulum tenentur dare procurationes, tenetur

et custos luminaria de proprio ministrare. Item débet ceram ad

sigillandum litteras Capituli prp negotiis Ecclesiœ. Et sciendum est

quod in omnibus anniversariis, post completorium, et in crastino

ante commendationem, debent campanœ pulsari insimul ; pro canonicis

verô et militibus débet pulsatio ter iterari. Item in festis

duplicibus de novo institutis débet custos habere portionem equa-

Iem canonicis, propria sua luminaria, scilicet in festo beati Dionisii,

Simonis et Judas, sancti Martini, sanctœ Katherinœ, sancti Andréa?,

relationis sanctœ Crucis, sancti Blasii, sanctœ Walburgis, sancti

Laurentii, sancti Augustini, sancti. Firmini, in utroque festo et in

aliis quaj decetero instituentur. Item in anniversariis prepositorum

Ecclesiœ et principum terrœ, si fiant in ecclesiâ, duos cereos in

lateribus altaris et duos super magna candelabra, et duos quos

pueri défèrent ad ministrandum in vigiliis et ad missam ; et etiam

in anniversario R. prepôsiti, cujus corpus sepultum est in cappario,

canonicis candelas ad offerendum ad missam débet custos do proprio

ministrare. Hœc sunt festa duplicia in quibus custos tenetur ex

proprio luminaria ministrare : Natale Domini, festura beati Stephani,

beati Johannis evangelistœ, sanctorum Innocentium, circumcisio

Domini, epiphania Domini, purificatio beatœ Virginis, cathedra

beati Pétri, annunciatio dominica, pascha et très dies sequentes,

inventio sanctœ crucis, ascensio Domini, penthecoste et très dies

sequentes, festum sanctœ Trinitatis, sancti Johannis Baptistœ, aposlolorum

Pétri et Pauli, Mariœ Magdalenes, Jacobi apostoli, Pétri ad

vincula, assumptionis beatœ Virginis, dedicationis, nativitatis beatœ

Virginis, exaltationis sanctœ Crucis, beati Michaelis, omnium sanctorum,

commemoratio fidelium, festum beati Maximi, beati Nicolai

confessons; hœc sunt festa ab antiquis instituta. Ut autem hœc

omnia in perpetuum firmiter observentur presenti paginœ sigilla

Prepôsiti nostri Ariensis, et ejusdem loci Capituli, et Thesaurarii (1)

duximus apponenda. Actum anno Domini millesimo ducentesimo

trigesimo octavo, mense martio.

fCollectanea, folio 190.y

(1) S'il y avait dans l'acte même, comme il y a dans la copie insérée

au CoUoctanoa, Thesaurarii. si non pas Cuslodis, il faudrait

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!