04.05.2013 Aufrufe

I, 19 B - Gottfried Wilhelm Leibniz Bibliothek

I, 19 B - Gottfried Wilhelm Leibniz Bibliothek

I, 19 B - Gottfried Wilhelm Leibniz Bibliothek

MEHR ANZEIGEN
WENIGER ANZEIGEN

Erfolgreiche ePaper selbst erstellen

Machen Sie aus Ihren PDF Publikationen ein blätterbares Flipbook mit unserer einzigartigen Google optimierten e-Paper Software.

N. 295 ii. allgemeiner und gelehrter briefwechsel 1700–1701 575

Literae Vestrae 4 Excellentiae, plenae humanitatis erga nos, et zeli pro Ecclesia Christi,

Viennae decimaquinta die Decembris proximi datae, nobis rite sunt redditae, magnaque

nos voluptate affecerunt; spem etiam in nobis non modicam rei bene gerendae

excitavere. Fecit Excellentia Vestra, quod prudentiae suae conveniebat, dum languente

Maximo Pontifice nupero 5 , neque rem nimis urgendam putavit, nequid parum ex senten- 5

tia eveniret, neque abrumpendum tamen filum piae tractationis. Nunc postquam Divino,

ut credimus, consilio ad summum Ecclesiae Christianae pontificatum sublevatus est vir

per se magnus, quem omnes dudum, nisi obesset aetas, tanto throno dignum judicaverant;

nos quoque gaudemus agi posse cum Papa 6 sapiente, docto, erecti animi, et vel ideo

ad res magnas apto quod absolvere coepta posse promittit ille ipse vigor aetatis, neque 10

ut in aliis ita in illo.

Vitae summa brevis spem nos vetat inchoare longam. Itaque optamus nos quoque

cum populis vestris, ut diu et feliciter regnet, restituatque res temporum injuria vel

hominum errore collapsas.

Caeterum in hoc intervallo nihil potuit V. E. facere consultius, quam quod totius 15

causae cognitione imbuit, et quod caput est, ad opem consiliaque conferenda impulit

R mum et Ill mum Dominum Nuntium in Aula Caesarea Apostolicum, ex Marchionibus

d’Avia non magis charactere publico quam virtute et doctrina praestante, ut multorum

sermonibus compertum habemus, Excellentissimum. Neque enim dubium est rerum Germaniae

et Septentrionis peritum, et tot jam negotiis exercitum, et propius haec ipsa, de 20

quibus agitur inspicientem autoritate sua et suffragio magnum pondus rectis conatibus

4 〈danach in L 2 erg. von M o l a n u s ’ Hand:〉 Rev mae

5 〈danach in L 2 erg. und gestr. von M o l a n u s ’ Hand:〉 cujus anima requiescat

in pace

6 〈in L 2 ersetzt von M o l a n u s ’ Hand durch:〉 Summo Pontifice

20 Septentrionis inprimis L 1

1 Literae: N. 138. 5 Maximo . . . nupero: Innocenz XII., nach längerer Krankheit gest. am 27.

September 1700. 7 sublevatus: Papst Clemens XI., 51-jährig gewählt am 23. November 1700.

12 Vitae . . . longam: Horaz, Carmina, I, 4, 15. 18 f. ut . . . habemus: Zu Leibniz’ Gesprächen mit

Nuntius Davia in Wien vgl. N. 124 und N. 391 im Anhang.

24. 10. 2005

Hurra! Ihre Datei wurde hochgeladen und ist bereit für die Veröffentlichung.

Erfolgreich gespeichert!

Leider ist etwas schief gelaufen!