14.02.2013 Views

interpretatio latina - Notes du mont Royal

interpretatio latina - Notes du mont Royal

interpretatio latina - Notes du mont Royal

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

5i4. EXPLICATIONES AD ISTHM. IV.

nam «unt currus bellici quoa addit? De curulibus ludorum certaminibus nullo modo

cogitandum est, quum concinnitatis lex postulet, ut post navalia proelia memorentur

terrestria, et quum, ut supra monui, ad ayiaviovt aidXovc inde a vs. 8- demum accedat

poeta. Tamen etiam hanc sententiam propter Aeginam positam esse, certissimum,

qnum totum hoc prooemium ad Aeginae laudem pertineat. At enim dices, ad historica

tempora hoc referri nequit, neque enim tum Aegina curribus bellicis proelia

iniit. Recte; redeundum est igitur ad mythica tempora. Etenim obversati sunt Findari

animo haud dubie x ox ""*QI* at0i Alauliai, quos dicit Isthm. V, 17. quod quum

ante nos plane neglectum esset, nec hic locus intelligi potuit, nec carminia universi

vera ratio. Nnnc autem pulcherrime conveniunt omnia. Tbiae beneficio Aegina summa

ornamenta sua debet; sine auro non splenduissent mythico tempore Aeacidarum

bellici currus, auro debet Aegina etiam his temporibus naves bellicas gloriamque navalem.

Et quo minus etiam dubites, me recte liaec sic interpretati, statim hic moneo,

utrnmque a poeta in sequentibus manifesto «ignificatum esse; nam et Aeacidas

laudat et rem Aeginetarum navalem. Quae quum ita sint, vides quid inde sequatur.

Tanta ornamenta domestica consentaneum est deae domesticae deberi. Quare plane

non dubito, Thiam apud Aeginetas esse cultam, quamquam de ea re aliunde nihil constat.

Flane inepte Findarus, nisi me omnia fallunt, haec a peregrina dea repetiisset

Aeginetis non culta. Nunquam ineptus poeta profecto in hoc eximio carmine iudicio

suo non fuit destitutus. His expediti* accedimus ad alteram prooemii partem.

Fergit igitur Findarus sic; Et in ludorum certaminibus per te dulcem gloriam consequitur,

cui frequentes coronae cinxerunt comam manibus victori aut celeritate pedum. Mens

Findari haec est: Etiam in ludis per te victorias habent qui vincunt; quemadmodum

de Hecate tradit Hesiodus. Sed cum in proxime antecedentibus dixerit: Per te naves

et currus bellici in proeliis admirationem habent; nunc conformi oratione usus,

dicit: per te etiam in ludis gloriam habent qni vincunt. Forro, ut nunc de particularum

ratione nonnulla addam, recte prooemium sic composuisset: Fer te et naves

currusque bellici admirationem habent, et in ludorum certaminibus qui vincunt, gloriam;

consimiles enim sunt res. Nunc ab auro orsus minus apte dixisset: Fer te et

aurum est et ludorum gymnicorum gloria; dissimiles enim res sunt. Aptius igitur

est, quod posuit: Per te et aurum est, inque ludorum certamfhibus per te vincunt qui

vincunt. Sic igitur haec satis expedita sunt. Accedimus ad ea quae praeterea monenda

sunt de hac altera periodi parte. Non omnia affert gymnicorum certaminum

genera, recte; nam currus modo memorati in splendidiori causa hic omittendi erant.

Accedit alia causa haec. Quamquam per se negari non potest, Thiam etiam curules

ludoruxn victorias hominibus concessisse, quae bellicos currus omasset, tamen hoc

omitti debuit hoc loco, quum totum hoc prooemium ad Aeginam pertineat, Aeginetae

autem, quantum equidem scio, non susceperint certamina curulia, quippe pascua

equorum non habeates in sterili insula. Quare poeta nonnisi cetera certaminum genera

significat. Similiter explicanda vox titpooi. Nstn per Thiam habet victoriam

qui semel vicit in ludis gymnicis, per eandem frequentes victorias habent qui saepe

vicerunt. Frequentes victorias habuerunt Aeginetarum permulti, rei gymnasticae studiosissimi,

atque etiam haec ipsa familia Lamponis: cf. Istbm. V, 57 «eq. quod carmen

ante hoo scriptum. Disces igitur iterum etiam ex hoc loco, quod aliquoties tnonui,

poetam in huiusmodi sententiis conformandis sequi id quod iis, quae tractat,

aptissimum. Denique addit: npiriTat 8' alxa Sia Sotlftoyac dvSoaiy, nam victorias reportat

hominum robur per deos. Kolveiai, distinguitur, Nem. VII, 10. insignitur, victoriis

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!