14.02.2013 Views

interpretatio latina - Notes du mont Royal

interpretatio latina - Notes du mont Royal

interpretatio latina - Notes du mont Royal

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

44 INTERPRETATIO

O L Y M P. XI. (X.)

AGESIDAMO LOCRO EPIZEPHYIUO

PUERO PUGILI.

"' '' V^Jlympicum victorem legite mihi Archestrati filium, qua parte mentis

nostrae scriptus sit: dulce enim illi me carmen debere oblitus sum.

Sed o Musa, tu atque filia Iovis Veritas, recta manu arcete mendacii

Ant. i. probrum hospitem laedens. Nam e longinquo superveniens futurum

tempus meum incusavit ingens debitum: verumtamen diluere potest

acrem reprehensionem hominum usura. Nunc calculum volutatum quo

unda' provolvet fluens? et quo pacto communem sermonem iucundam

Ep. i. persolvemus in gratiam? Gubernat enim Aequitas urbem Locrorum

Zephyriorum, curaeque est illis Calliope et aheneus Mars. Fugavit

autem Cycnea pugna etiam superbum Herculem; pugil vero in Olympico

conventu vincens Ilae referto gratiam Agesidamus, ut Achilli Patroclus:

qui quidem incitarit natum virtuti, ad ingentem eum compule-

Str. 2. rjt gloriam ille vir dei cum auxilio; Sed sine labore partum' gaudium

consecuti sunt pauci quidam, facinoribus prae quibusvis vitae lumen.

Certamen autem eximium cantatum me iura provocarunt lovis, quod antiquum

iuxta sepulcrum Pelopis vis Herculis condidit, postquam Neptu-

Am. a. nium interfecit Cteatum praestantem, Interfecitque Eurytum, ut ab

Augea operariam, a nolente volens, mercedem superbam exigeret. At

in frutetis insidiatus sub Cleonis, oppressit et illos Hercules in via, quod

antea aliquando Tirynthium deleverant ipsi exercitum in recessibus se-

Ep. s. dentem Elidis Molionidae arrogantissimi. Atqui hospitis deceptor

Epeorum rex non multo post vidit patriam divitem sub valido igni ictibusque

ferri profundum in flumen perniciei subsidentem, suam urbem.

Enimvero contentionem fortiorum amoliri difficile: etiam ille consilii

inopia postremus post expugnationem obviam factus mortem praecipi-

Sti. 3. tem non effugit. Hic vero Pisae contracto totoque exercitu praedaque

omni, lovis fortis filius, demetiebatur divinum templum patri maximo;

septoque facto Altin ille in patenti loco secrevit: circumiectum

autem campum constituit epularum deversorium, honorans flumen Al-

Ant. 3. phei Inter duodecim reges deos: et collem Saturni denominavit; antea

enim, quo tempore Oenomaus imperabat, ignobilis rigabatur multa

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!