14.02.2013 Views

interpretatio latina - Notes du mont Royal

interpretatio latina - Notes du mont Royal

interpretatio latina - Notes du mont Royal

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

P Y T H. IV. 59

posuerint. Non decet nos aere factis gladiis aut iaculis magnam *ma- Ant. 7.

iorum dominationem partiri. Nam oves tibi ego et boum flavos greges

remitto agrosque omnes, quos ablatos meis parentibus depasceris,

opes ditans; neque me male habet, quod tuam domum haec valde augent:

sed etiam sceptrum regium et solium, cui olim Crethides insidens

equestribus dirigebat populis iura, haec quidem sine communi molestia

Redde nobis, ne quod gravius ex illis existat malum. Sic igitur Ep. 7.

dixit. Tranquille autem vicissim locutus est etiam Pelias: Ero talis;

sed iam me senilis pars aetatis continet, tuus autem aetatis flos nunc

quum maxime turget: potes vero auferre iram inferorum. Iubet enim

suam animam revocare Phrixus profectos ad Aeetae thalamos, pellemque

arietis villosam apportare, quo olim ex ponto est servatus Etstr. 5.

ex novercae impiis telis. Haec mihi mirabile somnium accedens pronunciat:

oraculum autem consului apud Castaliam, siquid explorari posset;

ac quam celerrime iubet me apparare navi profectionem. Hunc

laborem sponte perfice; et tibi me monarchiam et regnum iuro traditurum.

Firmissimum iusiurandum nobis testis esto Iuppiter gentilicius

utrique. Pacto hoc probato illi quidem discesserunt: at Iason ipse

iam Iricitabat praecones, instantem navigationem ut denunciarent ubi- Ant. 8.

que. Mox vero Saturnii Iovis filii tres pugna indefessi venerunt et AIcmenae

oculis volubilibus insignis Ledaeque; bini item alle comati viri,

Neptuni suboles, reveriti robur, Pylo et ab extremo promontorio Taenaro,

quorum, Euphemi quidem tuaque, Periclymene fortissime, fama

pulchra perfecta est: ex Apolline vero citharae peritus carminum pater

accessit, laudibus claius Orpheus. Misit porro Mercurius aurea in- Ep. 8.

structus virga duos filios ad indefessum laborem, alterum Echionem, iuventae

vigore plenos, alterum Erytum: celeriter vero adPangaei radices

habitantes venerunt; etenim hos haud invitUs animo hilari ocius impulit,

Zeten Calainque, rex ventorum pater Boreas, viros alis terga horrentes

ambos purpureis. Illud vero flexanimum dulce semideis desiderium

accendit Iuno Navis Argus: ut ne quis relictus apud matrem mane- str. 9.

ret periculorum expertem vitam consumens, sed vel mortis periculo fnedicamen

pulcherrimum virtutis suae aequalibus sibi pararet cum aliis.

Sed lolcum postquam descendit nautarum flos: recensuit omnes laudans

lason; iamque ei vates auguriis sortibusque divinaus sacris Mopsus in

navem deduxit exercituin benevolens. Posteaquam autem de rostro. suspenderant

ancoras desuper, Aurea manibus capta phiala dux in pup-Ant. g.

pi patrem Caelitum fulmine hastatum lovem, et celeres fluctuum impetus

ventorumque precabatur, noctesque et maris vias diesque benignos

et amicam reditus fortunam: e nubibus vero ei respondit tonitru fausta

8 *

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!