14.02.2013 Views

interpretatio latina - Notes du mont Royal

interpretatio latina - Notes du mont Royal

interpretatio latina - Notes du mont Royal

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

PROOEMIVM. 13

Pindarus Ihebanus ex vico dicitur Cynoscephalis fuisse (Thom. M.

Anonymi Vit. metr. Vhv Vrat. Steph. Byz. v. Kvvogxttpakai): qui est inter

Thespias Thebasque, ut patet coll. Xenoph. Agesil. 0, aa. et Hist.

Gr. V, 4, 5«. unde tamen ibi parentes domicilium habuisse colligi non

potest: etenim ut in Attica civitate Acharnensis vel Salaminius potuit

Athenis aut Eleusine habitare, ita qui in vico Cynoscephalis censeretur,

Thebis vel alio in loco Thebanae ditionis potest habitasse. Maius est,

quod Moschus III, 89- Baeotidas Hylas, quae a Thebis in septentrionem

sunt, patriam lyrici esse significat: quem dissensum non ita tollendum

iudicaverim, ut alterius Pindari Hylas, alterius Cynoscephalas

vicum putes: quo pacto tollendus sit, ignoro: nisi ad Hylas fundos

poeta habuerit. Ipsis se Thebis habitasse plurimis poeta locis docet,

in quibus unus insignis Pyth. III, 77 sqq. De domo eius v. Thom.

M. Vit. Vrat. Pausan. IX, 25, 3. Patrem Pirtdaro aut Daiphantum aut

Pagondam aut Scopelinum fuisse tradunt: Scopelinum tamen et Daiphantum

fuerunt qui eundem dicerent (v. Thom. M.): probabilius alii, qui

Scopelinum vetustioris Pindari patrem statuunt; etsi ille etiam vitricus

Pindari fuisse dicitur ex huius matre Myrto (v. Schol. p. 9. et not.),

quae Pagondae uxor fertur (Thom. M.). Sed Daiphanto, in quo plurimi

consentiunt (v. Thom. M. Suid. Anonym. in Vit. metr. Vit. Vrat.

Steph. Byz. 1. c. Tzetz. Chil. I, s.), patrocinari videtur et index libelli

Plutarchei nto\ x« KodrqTog fiiov xal daigxzvTS xal nivddoov (v. not. ad

Schol. p. 6 sq.) et fUius poetae Daiphantus (Anonym. vs. .5. Suid. Vit.

Vrat. p. n>.), quum filii ex avis soiiti sint denominari, Mater poetae

Clidice audit in Vita carmine perscripta. Familiam fuisse ex Thebana

Aegidarum gente ipse significat Pyth. V, 72 sqq. fratrem dubii nominis

ex Suida et Vita metrica novimus.

Pythiorum sese tempore natum testatur Pindarus (Fragm. inc. xos.

ex Vit. Vrat. p. 9.), ex quo ipso hauserat Plutarchus (Symp. Qu. VIII, 1.):

Pythia autem anno Olympiadis tertio quoque acta sunt incipiente mense

Attaco Munychione veris tempestate (Corsin. Diss. agon. II, ia.). Superest

ut Olympias indagetur. Ad quam inveniendam, quum quod Thoma.s

et Vita Aeschyli Pindarum Aeschylo aequalem fuisse perhibent, nequeat

auctoritatem apud eum habere, qui calculos subducere accuratius

constituerit, qua de re olim monui Gr. trag. princ. p. 4.7., solus Suidas

dux est verbis his: rtyovag xard rqv §t 'Okv/uaidda, xard TI(V ZSQSOV

OTQartiav av erav fi: ex quibus profecit Eudocia. Hoc auctore quum

alii Pindarum Olymp. ft^, 1. natum posuissent, correcta computatione

Corsinus cum Er. Schmidio natales poetae in Olymp. 65, 3. retulit, me

non assentiente: certe Suidas ipsa hac Olympiade natnm Pindarum non

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!