14.02.2013 Views

interpretatio latina - Notes du mont Royal

interpretatio latina - Notes du mont Royal

interpretatio latina - Notes du mont Royal

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

PROOEMIVM! 19

in quibus verbis falsarius a Tayloro non satis convictus tenetur in avroqxoQcp.

Nam statua Pindaro multo post erat posita, certe non ante

Olymp. 106, 4. quo tempore iam florebat Aeschines: nec dubito post

Aeschinem inclinatis iam Atheniensium rebus positam esse. Quippe

Pindari aetate statuas ponendi mos Athenis nondum pervulgatus: post

Solonem Harmodiumque et Aristogitonem primo constat Cononi esse

statuam positam (v. Oec. civ. Ath. T. I, p. 265.). Deinde signa omnia,

quae ad porticum regiam posita erant, recentiora fuere, Cononis, Timothei,

Euagorae, alia (cf. Pausan. I, 3.). Postremo rem conficit Isocrates

in oratione JVSQI cevtc8o6eo3g, quae Olymp. 106, 3. scripta est; in qua

orator honores Pindaro habitos de industria recenset, sed de statua ne

verbulum quidem dicit: quae si iam tum ante regiam porticum posita

fuisset, non potuisset reticeri. Haec de Atticis honoribus; quibus tamen

poeta non ita delinitus erat, quin ex quo Athenienses insurgere et

insolentius agere coeperunt, eos tectius vituperaret, praesertim Olymp. 80.

qua de re ad singulas odas dictum est. Sed Pindarum praeterea Argis

versatum esse, supra vidimus; atque eum etiam in Sicilia ftiisse apud

Hieronem^ idque Olymp. 77, 1. paucis monitum ad Olymp. I. introd. et

vs. 8 sqq. Videtur autem paulo ante hunc annum eo profectus esse,

ipso anno Olymp. 76, 4. Et praeter Theronem Agrigentinorum ±yrannum

eiusque fratrem Xenocratem et Thrasydaeum Theronis ac Thrasybulum

Xenocratis fllium Aleuadamque Thoracern, de quibus suis locis

dixi, coluit eum Alexandcr Amyntae rex Macedonum, qui'Solino auctore

Polyhist. c. 14. voluptati aurium indulgentissime deditus plurimos, qui

fidibus sciebant, in usum oblectamenti donis tenuit liberalibus: carminisque

Alexandro scripti extant reliquiae. Ex civitatibus non solum

Athenienses, verum etiam Aeginetae plurimum videntur Pindaro tribuisse,

quibus tot carmina scripsit, florentibus tum Aeginetarum rebus. Nec

praetermittendum Ceos, licet indigenis poetis Simonide etBacchylide claros,

Paeanem prosodiacum illi faciendum mandasse. De quo v. Tsthm. I.

Postremo quo melius Pindari tempora perspicerentur, duplicem apposui

indicem. Alter carmina exhibet vulgari ordine sibi succedentia:

quae quomodo digesta a veteribus essent, docui in Praef. Schol. T. II,

p. XI. quibuscum confer Prooemium Fragmentorum: nunc addo, Epinicia

a grammaticis ita adornata esse, ut in quoque genere primo loco

ponerentur eae odae, quibus curules vel equestres victoriae celebrantur,

ac deinceps eae, quae pugilibus, luctatoribus, pancratiastis, cursoribus

oblatae sunt: Pythia claudit carmen tibicini scriptum: Nemea tres aliae

odae non Nemeaeae. Inter Olympia cur ex equestribus curulibusque

odis ea, quae Hieroni scripta est, primo loco posita sit, docet Thomas

3 *

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!