14.02.2013 Views

interpretatio latina - Notes du mont Royal

interpretatio latina - Notes du mont Royal

interpretatio latina - Notes du mont Royal

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

45« EXPLICATIONES AD NEM. VII.

rit. Quum enim, ut iam monuimus, hoc agat ut ad univertae Graeciae testimonium

provocet, oppositas Graeciae regiones memorat, Thebas palriam urbem, in orientali

Graeciae parte sitam, et oppositam in occidentali latere terram. Non poterat nominare

Acarnanes et Aetolos, apud quos non hahebat hospitia gratuita, nec Epirotas,

barbaras gentes; nec Eleos reperio fuisse in Amphictyonum concilio; de Messenia

denique Spartanis serviente ne opus quidem monere. Unice igitur apti Achaei, omnium

per occidentalem Graeciae tractum habitantium hominum populua a principio Amphictyonum

concilio adscriptus; quare hos nominat. Atque haec quidein de his dicenda

habui. Disputandum nunc de causa horum dictorum. Censet Ileynius non esse hoc

loco cogitandum de reprehensione ista, quam ob Neoptolemum expertus erat poeta:

sed deprecari eum in victoris laudibus effusis suspicionem nimii studii et mendacii

atque etiam invidiam popularium, ne credant se cum obtrectatione tantam laudem

Thearioni impertire. Non plane assentior. Sane Findarus nunc versatur in laudibus

Thearionis, et propter has potissimum dicere videtur quae dicit; sed quid est quod

tam gravibus verbis causam suam agit, ad universam Graeciam provocans, in reprehensione

quae nondum prolata erat, quam metuit tantum? Abrumpit Findarus passim

victorum laudes, propter invidiam hominum, ut ait, aut fastidium metuens, sed facit

hoc, ut par est, uno verbo; nusquam sic data opera se defendit. Quippe in re levi

caelum et terram movere est ridiculi hominis et inepti. Immo plane non dubium,

criminationes ab eo respici, quibns tum maxime laborabat, nec leves eas sed gravissimas,

quas maxime cupiebat refutare; ne multa, dicta haecsunt omnia per totum

hunc locum eodem consilio, quod priori carminis parti «ubest. Etenim Findarus, ut

supra iam indicatum, ab omni parte refutaturus iniustas Aeginctarum de impietate

adversus Neoptolemum a se commissa criminationes, postquam oslenderat in istis de

Neoptolemo a se dictis plane nihil inesse impii, nunc etiam mores suos defendit, contendens

omnino se plane alienum esse a calumnia et maledicentia, ut qui neminem

laedat, etiam sic conslet eum non potuisse laedere Neoptolemuni. Facit autem etiam

hoc tectius, huic maxime loco defensionem intexens. 1 onit igitur primum Thearionis

]audem eximiam, veram haud dubie, sed tamen etiam consulto sic enunciatam uti facit,

ut locus esset horum, quae addenda censebat, dictorum. Fost laudes enim subiicit,

se ex animo haec dicere; hospes quum sit, procul se habere odia civium, nec

invidiam in se esse iustis hominum laudibus obtrectantem, sed apud omnes Graecos

de integritate sua constare, et quae sequuntur. Frofecto qui semel in re magna verborum

suorum iniustam interpretationem expertus est, eum non miramur si, ubi iterum

aliquis eiusdem urbis canendus est, eorundem hominum calumnias timet easque

{ iraecavet. Unde fit ut iure nunc Findarus videatur ad haec venire; atque hoc vouit.

Quum enim poesis, ut supra significavit, sit illustre non magis quam sincerum

virtutis speculum, etiam hoc ipsum carmen hasque ipsas laudea e sincero animo profectas

recte affirmat; tamen prima causa, quare ad has explicationes de poesis ratione

et de moribus suis descendit, manifesto est gravis ista Aeginetarum reprehensio,

quam ab omni parte refutans effeoit, ut et ista vituperia vana esse appareret et de

huius ceterorumque omnium oarminum suorum vera ratione non debeat dubitari a quoquam.

Hino igitux universi huius loci praestantia apparet. Hinc gravia omnia hic

et nervosa; iidenter loquitur, sed siae vanitate et arrogantia; nam hoc uno loco, si

usquam alibi, poterat et debebat ita loquL Fidenter dicit, ov fxiftcpiiat ftt, fidenter

etiam, itpxoftat laftngof, qui nil sibi consoiat nullaque pallescat culpa. Quare etiam

aptius hoc quam si dixisset, ov XQVJITO) ipaos oftftdtatr, cf. Nem. X, 40. Addit o\>%

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!