14.02.2013 Views

interpretatio latina - Notes du mont Royal

interpretatio latina - Notes du mont Royal

interpretatio latina - Notes du mont Royal

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

EXPLICATIONES AD NEM. IV. 383

sonesi cogitasse grammaticum, sed de Istbmo peninsulae Fallenae s. Fhlegrae, in quo

sita Potidaea. Nempe Alcyoneus in ipso introitu peninsulae, ubi defensioni locus aptissimus,

Herculi obstitit ibique cum eo conflixit. Ov xttpaopUte yt npiv SvcoSexa —

Slt TOirovs, non antequam duodecim currut et viginti quattuor viros, qui in curribus erant,

iacta rupe occidisset stlcyoneus llerculi socios. Erant enim in unoquoque curru duo

heroes, more ex Homero noto. Ad 'tXiv cf. Hom. II. X, 22fl. "Evv iXiitiv Slypov zt

xttl dvipt dijfjou dplaxu >Js 8uo> Miponoe. Verba amioojjuk/at itav xt (pavtlrj x. T. X.

verto: Imperitus sit pugnae qui hoc non intelligat, qui hoc incredibile esse dicat. Ad

sententiam quae sequitur Scholiastes affert versum e Trsgico: tbv Spwvrd nov i* xal

nadtiv otpttXtiai, cui similis est alius apud Stobaeum Eclog. Physic. I, 4. ed. Heeren.

et Tbeophil. Antiochen. adv. Antolyc. II, 53. ed. Wolf. dpdoavn ydp TO* xal naStlv

ocptfktrai. Ccterum quaeri potest cur haec a Findaro posita sint. Quamquam Hercules

et Telamon in illa pugna fortissime steterant et terribilem istum Gigantem prostraverant,

tamen excusanda erat clades virorum. Sic igitur haec propter Herculem

dicta videbuntur. Erraveris tamen, si nihil praeter hoc subesse credas. Verior horum

dictorum causa haec esse videtur, ut simul soletur victorem, qui nonnisi post

xuultos laborea victoriam videtur tulisse, attrito corpore. Sensit hoc etiam Scholiastes

ad hunc locum. Atque infert Findarus talia etiam alibi, ut Olymp. XI, 15 seq.

Compara mihi iam exordium carminis, et intelliges, quid sit quod statim in principio

tvtppoouvav laudet et cantum tanquam optimum laborum peractorum levamen. Ad

luctae labores exantlatos pertinet etiam comparatio calidae aquae membra fessa recreantis.

Quamquam enim haec cuivis hictatori victori recte dici possunt, imprimis

tamen apta sunt ubi quis non facilem habuit victoriam. Quare equidem non dubito

haec omnia in eandem sententiam dicta esse. lam, ut ad hunc locum redeam, vide

rationem poetae. Timasarchi victorias enumerans ultimo loco posuit victoriam ex

Heracleis reportatam, ut hinc ad Herculem et Telamonem veniret, quorum quaedam

facta nobiliora recensens ultimo sic utitur, ut soletur simul Timasarchum, et excuset

quae ille adversa in lucta perpessus erat. Post quae abrumpit orationem.

Vs. 33 — 43. Signincat poeta se quamquam plura de his rebus dicenda habeat

et aegre ab iis abstineat, tamen abrumpere orationem quum alia restent. Tt&pbe

quum vulgo legem significet aut institutum quod publice habetur, vix potest aliter

accipi quam de ratione talium carminum more sancita, ut et domestica praeferantur

peregrinis et ne domesticorum heroum in uno solo laudando se contineat oratio, ubi

plures laudem postulent. Atque ita etiam facit fere Pindarus. r J2pai T* inuyofttvai,

quippe quum etiam alia cehbranda sint in hac pompa. Amamus enim haec et similia

ita imerpretari, ut etiam tempori apta sint, quo audiebantur. Alii sic intelligunt: urget

tempus, quum carmen ad certum diem promissum sit. Pergo ad seqq. "luyyi 8' ilxouat

ijtop vovjutjviq fiiyifttv. Haec obscuriora sunt; videbimus singula. De ave

Iynge, cuius usus in re magica, v. ad Pyth. IV, 214. Similiter 'thttodat proprium in

rebus magicit, ut Theocrit. II, 17. et apud Latinos ducere (cf. Virg. Eclog. \Ill,6Q.

ibiq. Voss ). Porro vovutjvia quum imprimis consecrata fuisse videatur epiniciis celebrandis,

quod colligi potest e Scholiis ad Nem. III, 2. ea hwiut quoque festi epinicii

tempus significari probabile est. Iam vide sensum loci. Credas vertendum esse:

lynge vero ditcor ut tangam novilunium s. festum epinicium. Quamquain enim dlytiv

plerumque cum genitivo iungitur, tamen dubitari nequit etiam cum dativo id Pindarum

iunxisse, de quo v. ad Olymp. I, 67 sqq. Sed ettt non nego per linguam ita

verti quoilaramodo posse ut indicavi, hoc tamen loco quo minus verum hoc habeam,

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!