14.02.2013 Views

interpretatio latina - Notes du mont Royal

interpretatio latina - Notes du mont Royal

interpretatio latina - Notes du mont Royal

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

56 1NTERPRETATIO

P Y T H. IV.

ARCESILAO CYRENAEO

C U R R U.

Str. i. Xlodie quidem oportet te viro amico adstare, equestris regi Cyrenae,

ut comissante cum Arcesilao, Musa, Latoidis debitam Pythonique augeas

auram secundam hymnorum: ubi olim aureis lovis aquilis assidens

non absente Apolline sacerdos mulier oraculo monuit Battum conditorem

frugiferae Libyae, sacra insula ut iam relicta conderet curribus

Ant. i. praestantem urbem in albicante ubere, Et illud Medeae vaticinium

referret cum septima et decima aetate Theraeum; Aeetae quod quondam

animosa filia efflavit ex immortali ore, domina Colchorum. Dixit

autem ita semideis Iasonis hastati nautis: Audite, filii animosissimorumque

virorum et deorum: affirmo enim ex hacce mari percussa aliquando

terra Epaphi puellam urbium radicem sibi plantaturam mortalibus

Ep- 2. caram, Iovis in Ammonis sedibus; Delphines vero breviter alatos

equis permutantes velocibus, habenasque pro remis et currus gubernabunt

procelhpedes. lllud augurium efficiet, ut magnarum urbium metropolis

Thera fiat, quod olim Tritonidis ad ostia paludis a deo homini

assimulato terram dante, hospitii munus de prora Euphemus descendens

accepit: faustum autem ei Saturnius Iuppiter pater superintonuit

Str. a. sonitum; Quando ancoram aheneis genis munitam e navi suspendentibus

occurrit, velocis Argus habenam. Duodecim autem antea dies

ex Oceano portamus terga super terrae deserta marinam trabem consiliis

eductam meis. Tum vero solivagus deus accessit splendida viri venerandi

facie assumpta: amicisque verbis orditur, hospitibus quomodo

Ant. 2. adventantibus benefici coenam olferunt primum. Enimvero reditus

prxetextus iucundi prohibebat manere. At ille sese dixit Eurypylum,

terram continentis filium immortalis Neptuni esse: cognitaque festinatione,

statim arreptum de arvo dextra obvium hospitale munus conatus

est dare. Neque non obsecutus illi est heros, sed littoribus insiliens

manui eius manu porrecta accepk glebam divinam. At audio illam sub-

Ep. s. mersam e navi marina concessisse in salsam undam, Vesperi humido

pelago illapsam. Uiique quidem ipsam saepe commendabam labore liberantibus

famulis servandam: sed horum oblitae sunt mentes. Atque

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!