14.02.2013 Views

interpretatio latina - Notes du mont Royal

interpretatio latina - Notes du mont Royal

interpretatio latina - Notes du mont Royal

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

5s4 EXPLICATIONES AD ISTHM. V.

mihi errare, si imprimis propter eum illnd dictum censeo, cui potissimum carmen

•criptum. In talis igitur filii primis epiniciis quid poterat exquisitius afferre Pindarus,

quam quod legimus de filio eximio ab Hercule Telamoni quondam expetko, et

a Iove palam promisso ? Similis enim Aiaci, quae quidem potest esse in his rebua

•imilitudo, Phylacidas, et ipse opinor faustissimis auspiciis patri datus, quique innatam

virtutem Isthmiaca victoria iam egregie comprobaverat. Denique fac haec cantata

esse in sollemni convivio, splendidis poculis mensam ornantibus, ubi libationea

fiebant pro tanto filio victore, quemadmodnm olim Hercules steterat inter coenantes,

et impetraverat a Iove filium Telamoni illum, qui patre maior aeternum lucet inter

primores Graeciae heroes. Quid fingi potuit ad omnium qui aderant animos commovendos

potentius? quid in iuvenis egregii laudem magnificentius dictum est unquam?

Nam propter Phylacidam haec imprimis dicta censeo, quamquam is non laudatur sine

fratre in principio et in fine, ne minor natu maiori praeferri videretur. Hinc colligitur

carminis ratio. Nnnciat in exordio Phylacidae victoriam Isthmiacain et precatur

Olympicam, qua re per totam antistropham primam occupatur ipsis Parcis invocatis,

quae hanc vim habere videntur, ut maxima quaeque de hoc nlio poase exspectari

intelligamus. Inde sequitur primum locus de Aeacidarum exiinia gloria. Nam

huiusmodi de Aeacidarum longe dissipata gloria dictis, ut iam significatum ad Nem.

VI, 50. me quidem iudice non magis priscos Aeacidas quam ipsam tum florentem

Aeginam virosque, quibus scribebat, Pindarus celebrare voluit. Memorat rtjlavyie

Aian.bav epiyyoc etiam Nem. 111, 61. et Nem. VI, 50. ubi similiter is eximiis viris

ornandis versatur. Ac perillustris fuit etiam Lamponis familia. Quemadmodum igitur

Nem. V. init. Pytheae victoriam quavis nave nunciandum dixit ad exteros, sio

nunc ab Aeacidarum longe divulgato nomine orsus ipsius Phylacidae nunciat eximiam

futuram gloriam, quippe quem etiam cum Aiace statim in sequentibu* comparaturus

est. Nempe hoc inest in huiusmodi locis omnibus: „Digna est Aegina heroibus suis;

viros alit etiam hodie eximios." Aeacidarum gloria proposita praesens tum A«ginae

fama in mentem veniebat audientibus, et Aeginetarum iflustre tum nomen poetae in

memoriam revocabat Aeacidarum louge lateque splendentem gloriam. Sic Pindarua

eximie antiqua cum recentioribus coniungens, heroicae virtutis similitudinem significat

etiamnum esse in posteris, quos dum comparat robore et virtute cum divinis maioribus,

excitat simul ad eorum exemplum magis magisque imitandum. lam transit ad Herculem.

Hercules precabatur Telamoni filium eximium, Lampo iam habebat; redit sic

iterum ad Phylaciaam et subiungit ceteras familiae illustrissimae Lamponisque laudei;

unde simul cognoscimus, quali sit sanguine nalus Phylacidas praeclaros cognatos habens,

et a quali patre ad hanc artem institutus. His expositis veniendum est ad singula.

"Tftpl T', & /p!/

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!