14.02.2013 Views

interpretatio latina - Notes du mont Royal

interpretatio latina - Notes du mont Royal

interpretatio latina - Notes du mont Royal

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

EXPLICATIONES AD NEM. X. 473

retidaruin impetum exspectasse. Quidquid est, aut in Messenia aut in Laconioa tota

res acta. Nam ut Castorem quidem in Laconica, Apharetidas autem in Messenia caesos

credam, non facile adducar, quandoquidem Pollux caesis Apharetidis redux nondum

mortuum invenit Castorem. Quomodo autem hoc fieri potuit, nisi miraculura

subesse contendas, qualia in his quidem rebus non amarunt veteres, si altera pugna

ad Arenen gesta eit? Ceterum pugnatum esse super Idae et Lyncei armentis, traditum

erat iam in carminibus Cypriis; cf. Froclum Chrestom. quae 1'indarus sequitur in

toto hoc loco. Ab aliis huius pugnae causa inde repetitur, quod Dioscuri Leucippidas

Apharei filiis desponsas rapuissent: v. Theocrit. Idyll. XXII. Schol. ad hunc rindari

locum et ad Hom. II. y, 243. Hygin. Fab. 80. Lycophron autem post raptas

puellas propter 'iiva iurgium factum ab Apharetidis pugnamque ortam dicit, Cassondr.

vs. 546 seq. Notavit haec Heynius ad hunc Findari locum et ad Apollodor. Observatt.

p. 290. Sane raptas a Dioscuris Leucippidas vetui doctrina tradidit, remque

expressam vidit Fausanias in Throno Apollinis Amyclaei (cf. Lacon. c. 18.)• Sed

hunc raptum prius factum, pugnamque de qua agitur postea propter boves ortam, narrat

Apollodorus III, 11, 2. non temere, opinor, postquam haec tanquam historica ad

distincta tempora revocabantur. Nam filii Dioscuris ex Leucippi riliabus nali perhibebantur

secundum Apollodorum Mnesileus et Anagon; Fausania autem teste Anaxis

et Mnasinous, qui horum statuas apud Argivos, a Dipoeno et Scyllide factas vidit,

cf. Corinth. c. 22. Hos autem iam non videntur natos censuisse post Dioscuxorum e

vivis discessum, sed editos, puto, statuerunt iam tum quum viverent Dioscuri inter

homines; quo posito dicendi fuerunt Dioscuri discessisse e terra postea, alio tempore,

orta pugna cum Apharetidis propter boves. Yideo hinc non temere Findarum secutum

esse carmina Cypria. Haec ditfenda babuimus de his rebus. 1'ergo: ano Tavyi-

TOV niSavya£wv X8ev Avyxeie Sqvbt iv orelfxei fifiivovt. Lectionem tjftivoe reiecit

Boechhius et scripsit rjftivovt, rationibus propositis in notis criticis. Equidem plane

concedo in eius sententiara. Nam Lynceus bpvot iv oreli^et tifAevot niihi quoque magnopere

displicet. Bobus abductis celeriter is adscenderat Taygetum, ut inde dispiceret

Dioscuros. Et huic rei intentum credamus sedisse «V oxiXi^et? Ferrem, si altaro

arhorem adscejidisse diceretur ut longius latiusque prospiceret, sed in trunco sedentem

non intelligo. Num cursu fatigatus erat? Hoc nemini veniet in mentem. An

fuit in eo tanta ignavia, ut sedens quain stans dispicere mallet? Vides hoc quoque

esse ineptum. Non sedere solemus, sed erecti stamus, toto corpore cum oculorum

acie intento, ubi quaerimus hostem. Quare quae aliis in hac re digna viro tranquillitas

videbitur, eum equidem ridiculum dico torporem. Si dicas Findarum apposuisse

hoc, ut vulgarem fabulam refutaret, ne sic quidem multum proficias. Nam si alia

substituenda censebat, ea debebat substituere, quae non inepta essent. Quae quum

ita sint, tenebimus Dioscuros in cavo robore delitescentes, quae Cypriorum carminum

fuit traditio. Concesserant huc insidias parantes Apharetidis. Denique boc quoque

E ulchre perspexit BoecKhius rjuiyov non esse probabile. Tyndaridae una susceperant

oc bellum, una parabant haud dubie etiam insidias. Tam quid tandem assecutus esset

Findarus fingens, alterum in trunco deliruisse, alterum fuisse alicubi in propinquo?

Nam in propinquo sane fuit Pollux, quoniam statim procedit. Quid igitur? Num ille

alio in loco deliteacebat, ut diveisis ex partibus insidiae fierent, et ne, siquid accideret,

ambo simul opprimerentur? At enim si oppressum se iri putassent, nec ambo nec

alteruter truncum insedisset- Insidias parabant, atque ut interdum utilius sit, ex dirersis

locis si incurratur in hostem, maxime si copias sat multas babeas, taxnen a duvoL.

II. P. II. 60

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!