14.02.2013 Views

interpretatio latina - Notes du mont Royal

interpretatio latina - Notes du mont Royal

interpretatio latina - Notes du mont Royal

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

EXPLICATIONES AD PYTH. V. s95

tenditur; altera est a vs. 54. nsqne ad vs. 107. hinc tertia incipit, transitu facto versibus

103— 107. Frima pars fortunam Arcesilai exponit, idque ita, ut magnae eius

opes proponantur, deinde Pythia victoria, novissimum eximiae fortunae documentum,

uberius tractetur, quoniam haec odae scribendae occasionem praebuit; virtuti iunctas

. eas opes in Arcesilao esse etiam in hac parte aliquoties significatur, non data opera

explicatur. Secunda pars maiorum Arcesilai gentisque et patriae terfae decora potissima

Eroponit, quasi floribus gemmisque lucidissimis in coronam pulcherrimam connexis reusque

plurimis summa brevitate constrictis. Tertia pars speciatim in virtutibus Arcesilai

versatur. Et primum quidem in harum partium consecutione hoc aptissimum est,

quod ab Arcesilao incipitur et in Arcesilao desinitur: maiorum et patriae decora interposita

sunt. Deinde vide quomodo omnes tres partes in una cogitatione suam habeant

coniunctionem, quippe in ea, a qua poeta carmen exorsus est: Late potentes

apes sunt, siquis illas virtute temperatas fato dante comites habeat; prima enitn pars

ipsaxn opum praestantiam virtuti iunctarum docet; altera traditam a maioribus fato

fortunam exponit; tertia virtutem Arcesilai ipsam extoUit. Fer duas vero priores

partes deorum beneficio haec oontigisse monetur, qui quod fato constitutum est, praeoent;

hinc statim vs. 5. &(6fiof>ot est Arcesilaus et vs. 12. eiu» potentia Siot&oxoti

Castor et Apollo etiam victoriam dederunt; diis omnia deberi vs. 25. dicitur; Dorum,

Cyrenaeorum, Batti felicitaa Apollinis praesidio sata est. Fatum duxit Aegidas etiam

in Theram, quo non sine diis adduxerunt-sacra Apollinea (vs. 76.). Etiam tertiae

Jarti appendix addita est, quae divino dono Aroesilaum magnum esse significet et

eorum tntelam etiam in posterum tempus precetur. Quam apte praeterea a prima

{tarte ad alteram, ab altera ad tertiam transeatur, non opus est exponi. Sed singuae

etiam partes commodissime adornatae sunt: quod in sola secunda commonstrabo,

in qua potissima maiorum et patriae decora comprehensa esse dixi. Frimum enim

Batti dicitur fortuna variis bonis facultatem praebere: quae sententia deducit ad potentiam,

qua Apollo Battum instruxerit, ut Cyrenas conderet: deinde Dores commemorantur

Cyrenaeorum maiores, et ipsi ab Apolline firmiter constituti; qui nisi hoc

duce in Feloponnesum venissent, ne Cyrenae quidem conditae essent: inter Doricaa

civitates autem Lacedaemoni primus locus datus est, utpote aviae Cyrenaicae civitatia.

Nec Theraei omittuntur, a quibus deducti Cyrenarum coloni. Eo vero loco, ubi

de Sparta et Thera dicitur, ut quam carae sibi Cyrenae essent, et quanta earum etiam

Thebis auctoritas esset, declararet, etiam a Thebanis coli Cyrenaa poeta memoravit;

sed hoc quoque ita proposuit, ut Apollinis, cui Cyrenarum felicitas maxime debetur,

cultum venerandarum Thebi» Cyranarum occasionem praebere cerneretur. Sequitur

Antenoridarum memoria, insigne Cyreni» decus. Sed eorum meritis maior Batta pietas,

viri dum vivebat felicissimi, posthac herois: post hunc praedicantur ceteri reges,

deainitur in Arcesilao, ut ad tertiam transeatur paftem. Fostremo in rebus his tractandia

poeta ita versatus est, ut, ubicunque fieri posset, ea inspergeret, quae temporum

et locorum pompaeque Apollineae rationi accommodata essent; quod partim in introductione,

partim in interpretatione iam significavi. Quae omnia quum considero, nullum

carmen quam hoc ibi, ubi caneretur, magis placere potuisse iudico: et pro immensa

Findarici ingenii ubertate et profunditate tanta id rerum et sententiarum copia

in media potissimum parte refertum est, ut plura tam paucis verbis bene dici et

tam apte conmngi ab ullo poue desperem.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!