13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

CAPVT QVINTVM

AENIGMATA IN TENEBRIS

cum Bilbo oculos aperuisset, num id egisset miratus est;

nam res ipsae tam tenebrosae quam illis clausis fuerunt.

nemo prope eum uspiam adfuit. modo metum eius

concipias! nulla audire, nulla uidere, et nulla praeter

solum saxeum sentire potuit.

lentissime surrexit et quadrupes circum explorauit

donec murum cuniculi tetigit; sed neque sursum neque

deorsum aliqua inuenire potuit; omnino nulla, nullum

signum gobelinorum, nullum signum nanorum. capite

uersato nequaquam certus est etiam qua progressi essent

cum decidisset. quam optime potuit rem coniecit, et

prorsum longe reptauit, donec subito manus sua cuidam,

quem similem anulo paruulo metalli frigidi esse sensit,

iacenti in solo cuniculi obuiam iit. quae res fuit cardo in

officio eius, sed ille id nesciuit. uix sine cogitatione

anulum, qui certe tempore ipso in nullo modo utilis esse

uisus est, in sinum posuit. multo ulterius non iit, sed in

solo frigido consedit atque diu se miseriae omnino dedit.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!