13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Mirksiluae habitat, audiuisti?”

“ita; non malus homo, etiamsi magus est, ut puto. eum

aliquando uidere solebam,” Beorn inquit.“nunc qui sitis

cognosco, aut quos esse dicatis. quid uultis?”

“esto, tibi uera dico, impedimenta nostra amisimus

atque uiam nostram paene amisimus, et nobis aliquanto

auxilio opus est, aut consilio saltem. mihi liceat dicere nos

a gobelinis in montibus aliquanto uexatos esse.”

“gobelini?” magnus uir minus dure inquit. “o ho, itaque

uos uexati estis ab illis, uero? quare ad illos

appropinquauistis?”

“id non in animo habuimus. nos imparatos nocte in

transitu, per quem nobis transeundum fuit, inciderunt, dum

e Terris ultra Occidentalem in has regiones egredimur –

est fabula longa.”

“tum te intrare oportet ut aliquid illius mihi dicas, si illa

totum diem non occupabit,” uir inquit, illos ducens per

ianuam atram, quae ex aula in domum aperta est.

illi, eum secuti, inuenerunt se esse in atrio lato cum foco

in medio. fuit aestas, nihilominus ignis-ligneus ardebat et

fumus ad trabes atratas ascendebat exitum per aperturam

in tecto quaerens. per hoc atrium obscurum, quod solum ab

igne atque foramine supra eum illuminabatur, transierunt et

per alteram ianuam minorem uenerunt in quasi subdiale a

pilis ligneis singulis truncis factis suffulctum, quod ad

meridiem aspectabat et adhuc calidum erat et plenum lucis

solis occidentis, quae in eo obliquata est, et aurea in

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!