13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

enignus quam aestas. in fabulis multis apparet, sed pars

eius in narratione magni facinoris Bilbonis est parua

solum, quamquam magni momenti, ut uidebis, si umquam

ad finem aduenerimus. domus eius fuit perfecta, utrum tibi

optime placuit cibus, aut somnus, aut labor, aut fabulas

narrare, aut cantare, aut solum sedere et cogitare, aut

mixtura iucunda omnium eorum. res malae in uallem illam

non uenerunt.

utinam mihi tempus sit ut paucas etiam fabularum aut

unum aut duo carminorum, quae in domo illa audiuerunt,

tibi narrem. omnes, manni quoque, paucis diebus illic

requieti fortesque fiebant. uestes eorum reparatae sunt,

item contusiones, animi atque spes. sacci eorum cum

cibaria et commeatibus, leuibus portandi causa sed

fortibus transferendi causa supra transitus montium,

impleti sunt. consilia eorum a consilio optimo emendata

sunt. itaque tempus ad pridie mediam aestatis aduenit, et

iterum eis prima luce mane mediae aestatis

proficiscendum est.

Elrond omnia de runis omnium generum intellexit. illa

die enses, qui ab latibulo trollorum ablati erant, aspexit

atque: “illi non a trollis facti,” inquit, “sunt enses antiqui,

enses antiquissimi Dryadum Altarum Occidentis, stirpum

mearum. facti sunt in Gondoline bellorum-gobelinorum

causa. haud dubium quin illi ex aceruo draconis aut praeda

gobelinorum euenissent, quia saecula multa abhinc

dracones atque gobelini oppidum illum deleuerunt. hic,

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!