13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

CAPVT SEPTIMVM

DEVERSORIA INSOLITA

mane proximo Bilbo cum sole matutino in oculis excitatus

est. ad tempus uidendum et aeneum suum calefacendum

exsiluit – tum cognouit se nequaquam domi esse. itaque

consedit et frustra lauare atque se detergere uoluit.

neutrum ei datum est, nec thea nec panis tostus nec laridum

ientaculo fuit, modo ouilla frigida et cuniculus. postquam

opus fuit se parare ad denuo discedendum.

hoc tempore in tergo aquilae ascendere et inter alas eius

adhaerere situs est. aer super eum ruebat ut oculos suos

clauderet. nani ualedicebant atque se remuneraturos

Dominum Aquilarum si umquam possint promittebant, dum

quindecim magnae aues e latere montis surgunt. sol adhuc

prope marginem orientem rerum erat. mane erat frigidum,

nebulae in uallibus atque lacunis erant et huc et illuc

uerticibus fastigiisque collium circumuolutae. Bilbo uno

oculo aperto ad aspiciendas aues iam in excelso esse et

orbem terrarum longe abesse et montes pone recidere in

distantiam uidit. oculis iterum clausis artius adhaesit.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!