13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Thorinus eos salutauerunt: “qui estis uos?” magna uoca

uocauit, “qui sicut in bello ad portas Thorini Thraini filii,

Rex sub Monte, uenitis, et quid desideratis?”

sed nihil responderunt. aliqui se cito reuersi sunt, et

ceteri, postquam Portam atque munitiones eius aliquamdiu

intuiti, mox eos secuti sunt. illo die castra ad orientem

fluminis usque inter bracchia Montis mouerunt. tum saxa

cum uocibus atque cantu resonauerunt, quae res per multos

dies non gesta erat. fuit quoque sonitus lyrarum dryadum et

musicae dulcis; et dum hic sursum ad eos resonat, aer

frigidus calescere uidebatur, et odorem suauem hebetem

florum siluestrium in uere florentium capiebant.

tum Bilbo desiderauit se ab arce atra effugere, et

descendere ut in hilaritate atque epulatione iuxta ignes

particeps esset. nonnulli nani iuueniores quoque in

cordibus suis mouebantur, et murmurabant se cupire ut res

aliter effectae essent et talem gentem hospitaliter saluere

iubeant; sed Thorinus frontem contraxit.

tum nani ipsi lyras atque organa ab aceruo reciperata

extulerunt, et modulati sunt ad animum eius molliendum;

sed cantus quorum non fuit cantus dryadum, sed ueri

similis fuit illi cantui, quem multo ante in paruo foramine

Bilbonis cantauerant.

atrium!

tandem sub tenebris rupibus arduis

Montis Rex reuenit dignus ad

hostis mortuus est, Vermiculus

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!