13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

mollius desiderauit.

“satis tutus, ita,” secum sibilauit. “id nos non uidebit,

nonne, mi pretiose? minime. id nos non uidebit, et paruus

ensis malus eius erit inutilis, ita quidem.”

id fuit in parua mente mala ut subito e latere Bilbonis

lapsus alapa pedum ad scapham rediit et in tenebras

progressus est. Bilbo putauit se finem eius audisse.

nihilominus, paulisper commoratus est; nam nihil in

mentem uenit quomodo solus exitum inueniret.

subito stridorem audiuit, qui quassationem secundum

tergum eius misit. Gollum in caligine non procul, ut a

sonitu uisum est, maledicebat atque ululabat. in insula sua

fuit, hic et illic scabens, frustra quaerens petensque.

“ubi esst ille? ubi esst ille?” Bilbo eum, qui clamabat

audiuit. “amisssus est, mi pretiose, amissus, amissus!

maledic nobis atque obtere nos, meus pretiosus amissus

est!”

“quid est?” Bilbo uocauit. “quid amisisti?”

“id nos rogare non oportet,” Gollum stridit.“non est

negotium eius, minime, gollum! amisssus est, gollum,

gollum.”

“ita ego item,” Bilbo clamauit, “et non-amissus esse

uolo. et ego in ludo uici, et tu promisisti. ita ueni huc! ueni

ut me dimittas, tum aspicere perge!” Bilbo, quamquam

audire potuit quomodo omnino miser esset Gollum,

multam misericordiam in corde suo inuenire nequiuit, et

sensit aliquid, quod a Gollo tam multo desiderabatur, uix

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!