13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

gubernatoribus loquentibus auscultans et ex fragmentis

patefactis certior factus, mox intellexit se fortunatissmum

esse eo quod umquam illum uidisset, etiam ab hac

distantia. etiamsi uincula sua fuerant misera et positio sua

adhuc incommoda fuit (nihil de nanis miseris sub eo

dicatur), nihilominus felicior fuerat quam coniecerat.

sermo omnis erat de mercatura, quae in uiis aquariis uenit

atque reuenit, atque de commercio crescenti in flumine, ut

uiae ex Oriente ad Mirksiluam uel euanuerunt uel desuetae

factae sunt; et de rixis inter Homines-Lacus Dryades-

Siluestresque de Flumen Siluestre conseruando atque

ripas curando. illae terrae multum mutatae sunt a diebus

ubi nani in Monte habitabant, dies quos plurimi solum

sicut famam obscurissimam recordati sunt. in annis

recentibus mutatae sunt, etiam post nuntios nouissimos,

quos Gandalphus de eis acceperat. diluuies magnae atque

imbres aquas ad orientem fluentes tumefecerant; fuerat

terrae motus aut duo (quem nonnulli putauerunt esse

draconis – quem significare solebant a maledicto atque

nutu infausto ad Montem). paludes et uligines latius atque

latius utrimque diffusae sunt. semitae euanuerant, simul

multi, qui equitabant aut errabant, si uias amissas

transeuntes inuenire conati erant. uia-dryadum per siluam,

quam consilio Beornis nani secuti erant, nunc ad terminum

dubium raro usum peruenit ad marginem siluae orientalem;

flumen solum nunc uiam tutam ab oris Mirksiluae in

Septentrionibus ad campos ultra a monte obumbratos

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!