13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

CAPVT QVARTVM

SVPER COLLEM ET SVBTER

COLLEM

erant multae semitae quae sursum in montes illos

tendebant, atque multi transitus super eos. semitae autem

pleraeque erant fraudes fallaciaeque et aut ad nullum

locum aut ad fines malos tendebant; et transitus plerique

rebus malis et periculis periculosis infesti sunt. nani et

hobbitus, consilio Elrondis et scientia memoriaque

Gandalphi iuuante, uiam rectam ad transitum rectum

ceperunt.

longos dies postquam e ualle ascenderunt et Domum

Familiarem Vltimam multa milia passuum in tergo

reliquerunt, etiam sursum atque sursum ibant. fuit semita

dura atque semita periculosa, uia praua atque sola atque

longa. nunc retro super terras quae reliquerant diffusas in

tergo longe infra uidere poterant. longe, longe distante in

Occidente, ubi res erant caeruleae atque hebetes, ibi Bilbo

sciebat terram suam rerum tutarum et commodarum esse,

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!