13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

miserum, quam stulte ego fui et sum!” inquit illa pars

ipsius minime Tookensis. “thesauri a draconibus custoditi

mihi nequaquam usui sunt, et maneant omnes per aeternum

hic, modo liceat mihi e somno excitari, ut inueniam hunc

cuniculum malum esse atrium meum domi!”

non excitatus, sane, etiam perrexit atque perrexit, donec

omnia signa ianuae in tergo euanuerant. omnino solus fuit.

mox sentit calorem quemdam adesse incipere. “estne

tamquam fulgor, quem appropinquantem de illo loco in

fronte uidere uideor?” putauit.

ita fuit. dum progreditur, fulgor crescebat atque

crescebat, donec de illo nihil dubii fuit. fuit lux rubra quae

gradatim rubrior atque rubrio fiebat. porro, sine dubio

cuniculus nunc calidus fuit. fila uaporis praeter eum

sursum fluxerunt, ut is sudare inciperet. sonitus quidam

quoque in auribus eius singultire coepit, bulliens quidam

sicut sonitus magnae ollae in igne feruescentis, murmure

sicut ingentis felis-maris murmurante mixtus. hic crescebat

in singultum certissimum praegrandis animalis alicuius,

qui in somno eius in illo loco infra in ardore rubro in

fronte stertebat.

hic Bilbo stetit. pergere ab illo loco fuit res fortissima

quam umquam fecit. res tremendae, quae postquam

acciderunt, nihil ad illam fuerunt. proelium uerum

pugnabat solus in cuniculo, antequam ingens periculum,

quod insidiabatur, umquam uidit. nihilominus is, breuiter

moratus, perrexit quidem; et tu eum ad finem cuniculi

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!