13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

urbanus fuit.

“erat tempestas terribilis; gigantes-lapidei foris erant

saxa iacientes, et in capite transitus refugium in antro

quaesiuimus, hobbitus et ego et nonnulli comites …”

“dicisne duos esse nonnullos?”

“minime. re uera magis quam duo erant.”

“ubi sunt? necati, esi, domum discessi?”

“minime. illi non aduenisse uidentur postquam sibilaui.

uerecundi, puto. uides, ualde ueremur ne tu nos plures

hospitio accipiat.”

“perge, iterum sibila! conuiuium erit mihi, ita uidetur, et

non multum interest quod unus aut duo plures adsunt,”

Beorn fremuit.

Gandalphus iterum sibilauit; sed paene ante is destitit

quam Norius et Orius adfuerunt, nam, si tu meministi,

Gandalphus illis dixerat ut bini quaque quinque momenta

temporis uenirent.

“saluete!” Beorn inquit. “celerius uenistis – ubi se

abdidistis? uenite, e latibulo exsilientes!”

“Norius, tibi seruio, Orius, tibi …” dicere coeperunt;

sed Beorn eos interpellauit.

“uobis gratias! cum auxilium uestrum uoluero, id

rogabo. considite ut narrare fabulam nostram pergamus aut

hora cenandi erit antequam illa finita est.”

“cum primum dormiebamus,” Gandalphus continuabat,

“rima quaedam in tergo antri aperta est; gobelini egressi

hobbitum et nanos et copiam mannorum rapuerunt –”

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!