13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

nunc tamen captiui de ipsis solum cogitabant. gobelini eos,

manibus catenatis post terga eorum, in linea iugauerunt, et

ad extremum cauernae, Bilbone paruulo in fine ordinis

nitenti, traxerunt.

ibi in umbris in magno saxo plano gobelinus tremendus

capite ingenti sedebat, cinctus a gobelinis armatis, qui

secures atque enses flexos ferebant, quibus uti solebant.

gobelini autem sunt crudeles, malefici, atque cordibus

malis. res pulchras fecerunt nullas, sed multas callidas.

cuniculos et fodinas fodere tam bene quam aliqui nani

praeter callidissimos possunt, cum illa facere curant,

quamquam sordida immundaque esse solent. malleos,

secures, enses, pugiones, dolabras, forcipes, instrumenta

quoque tormenti optime fecerunt uel alteros cogunt qui illa

fecerint, captiuos atque seruos quibus laborandum est

donec aere luceque carentes moriuntur. ueri simile est eos

repperisse nonnullas machinas, quae ex quo tempore

orbem terrarum uexauerunt, praecipue artificia callida ad

multos homines simul interficiendos, nam in rotis et

machinis et crepitibus gauisi sunt, et etiam laborare

manibus suis magis quam uoluerint non sibi placet; sed

illis in diebus et regionibus uastis non tantos processus

(ita id dictum est) effecerant. nanos non praesertim

oderunt, non magis quam omnes omniaque, praecipue

modestos et prosperos, oderunt; in aliquibus regionibus

nani mali etiam cum illis societatem fecerant. qui autem,

propter bellum, de quo mentionem audiuisti sed quod non

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!