13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

aliquibus, et subinde nano aut agricola, qui suum negotium

agens leniter gressus est. tum ad terras, in quibus populus

inusitate locutus est atque carmina numquam prius a

Bilbone audita cantauit, aduenerunt. nunc longe in

Desolatas-terras ierunt, ubi incolae nulli manserunt,

deuersoria nulla, et uiae sensim peiores fiebant. non longe

in fronte colles fuerunt uasti atque deserti, altius et altius

surgentes, tenebrosi cum arboribus. in aliquibus quorum

fuerunt castra uetera specie mala, quasi ab hominibus

scelestis aedificata. omnia esse caliginosa uisa sunt, nam

caelum illo die intempestiuum factum est. plerumque

tantum bonum fuerat quantum Maius esse potest, etiam in

fabulis iucundis, sed nunc frigidum uuidumque fuit. in

Desolatis-terris considere, quandocumque potuerunt,

coacti erant, quae saltem fuerunt aridae.

“mox Iunium futurum esse miror,” Bilbo aspersus

mussauit dum pone ceteros in calle ualde lutoso sequitur.

post tempus theae fuit; multum pluuit, per totum diem

pluuerat; cucullus eius in oculis destillabat, amiculum eius

plenum aquae erat; mannus eius fessus erat atque saxis

offendebat; ceteri tam stomachosi erant ut non loquerentur.

“et non dubito quin pluuia in uestes aridas atque saccos

cibi ineat,” Bilbo cogitauit. “effracturae atque omnibus de

ea re maledic! utinam ego domi essem in foramine grato

iuxta focum, cum aeneo cantaturo!” non fuit ultimum

tempus in quo id uoluit!

etiam nani, numquam se reuertentes aut hobbitum

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!