13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

et praeparationes ad eos tuendos atque tegendos rexit.

probabiliter plurimi in hieme, quae nunc autumnum

festinanter sequebatur, mortui esset, si auxilium non adfuit.

auxilium autem cito uenit; nam Vates nuntios aduerso

flumine ad siluam statim misit, qui auxilium a Rege

Dryadum Siluae peterent, et hi nuntii copiam iam iter

facientem inuenerant, quamquam nunc fuit dies tertius

solum post occisum Smaugem.

Rex-dryadum nuntium a nuntiis suis et auibus, quae

gentem eius amauerunt, ceperat, itaque iam multa de rebus

gestis sciuit. commotio apud omnia uolitantia, quae in

marginibus Vastitatis Draconis habitabant, ualde fuit

magna. greges circumuolitantes aerem impleuerunt, et

nuntii celeriter uolantes hic et illic trans caelum

uolitabant. super margines Siluae fuit sibilans, stridens et

pipians. longe trans Mirksiluam nuntius diffusus est:

“Smaug mortuus est!” folia crepitabant et aures attonitae

erigebantur. ante etiam Rex-dryadum euectus est, nuntius

ad occidentem uectus erat usque ad pinetum Montium

Nebulosorum; quem Beorn in domo lignea audiuerat, et

gobelini in antris suis in consilium ibant.

“uereor ne id sit ultimum quod audiemus de Thorino

Scutumquerceo,” rex inquit. “qui rem melius gessisset si

hospes meus remansisset. nihilominus, est uentus malus,”

addidit, “qui pro nemine bene flat” nam is quoque fabulae

de diuitiis Throris non oblitus est. itaque nuntii Vatis nunc

eum iter facientem cum multis hastatis et sagittariis

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!