13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

manibus gesserunt; sed quisque quoque gladium in latere

suo et clipeum in tergo suo pendentem habuit. barbae suae

fuerunt bifurcae atque implicatae atque in cingula sua

trusae. pillei fuerunt ferrei, et ferro calcati sunt, et facies

suae fuerunt toruae.

tubae homines et dryades ad arma uocauerunt. mox

nanos progredientes gressibus festinis aduersus uallem

uiderunt, qui inter flumen et iugum orientale constiterunt;

sed pauci iter facere continuabant et, flumine transito, ad

castra appropinquabant; ibi armis suis depositis manus in

signa pacis sustulerunt. Vates egressus est ut illis obuiam

iret, a Bilbone comitatus.

“a Daino Naini filio missi sumus,” interrogantibus

responderunt. “ad cognatos suos in Monte festinamus, cum

cognouerimus regnum dierum antiquorum restitui. sed qui

estis uos, qui in campo sedent ut hostes ante muros

defensos?” id, sane, in urbanis atque antiquioribus uerbis

talium occasionum, solum significauit: “uos nullum

negotium hic habetis. nos pergimus, itaque cedite, aliter

contra uos contendemus!” in animo habuerunt pergere inter

Montem atque flexum fluminis; nam ibi terra angusta

fortiter custodiri non uisa est.

Vates, sane, recusauit sinere nanos directo ad Montem

pergere. ei certum est manere donec aurum atque argentum

pro Arkenlapide elata sunt; nam non credidit illos

perfecturos esse rem, si arcem cum tam magna atque

bellicosa copia compleuerint. secum magnos commeatus

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!