13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

quem sarcinas suas ducebant atque trahebant, cum Smaug,

latera montis flamma lambens, magnas alas sonitu quasi

uento frementi pulsans, cum fragore a Septentrione

aduenit. spiritus eius calidus gramen ante ianuam

torrefecit, et per rimam, quae reliquerant, ductus illos

celatos iacentes adussit. flammae flagrantes exsiluerunt et

umbrae nigrae saxorum saltauerunt. tum tenebrae, dum hic

iterum praeterit, descenderunt. manni pauore ululauerunt

et, funibus ruptis, insane auolauerunt. draco, se uertens et

descendens ad eos persequendos, discessit.

“id faciet finem iumentorum miserorum!” Thorinus

inquit. “nihil e Smauge effugere potest, cum ille id uidit.

hic nos sumus, et hic nobis manendum est, nisi aliquis per

milia passuum longa et aperta ad flumen Smauge uigilante

redambulare cupit!”

quae sententia non iucunda fuit! secundum cuniculum

ulterius derepserunt, et ibi horrentes iacuerunt, quamquam

tepidus atque grauitas erat locus, donec aurora per rimam

ianuae pallida uenit. aliquando per noctem fremitum

draconis uolantis crescentem tum praetereuntem et

hebescentem audire potuerunt, ut circum atque circum

latera montis uenabatur.

qui a mannis, et a uestigiis castrorum, quae inuenerat,

coniecit homines e flumine atque Lacu aduenisse et latusmontis

a ualle, in qua manni steterant, ascendisse; sed

ianua oculo eius quaerenti restitit, et sinus paruus muris

altis flammas ferocissimas propulsauerat. diu atque frustra

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!