13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

crepusculum et in noctem sub luna prorsus equitarent. dum

lux hebescit, Bilbo putauit se uidere ad dexteram, aut ad

sinistram, formam umbrosam ursi magni secundum cursum

eundem uagantis. sed si de eo mentionem facere

Gandalpho audebat, magus solum inquit: “tace! noli

animaduertere!”

postridie ante solis ortum profecti sunt, quamquam nox

sua breuis fuerat. cum primum lux fuit, siluam tamquam

appropinquantem, ut eis obuiam iret, aut eos expsectantem

sicut murum nigrum fronte contracta ante eos uidere

potuerunt. terra accliuis et accliuis fieri coepit, et hobbito

uisum est silentium circumire in eos coepisse. aues minus

cantare coeperunt. ceruorum non amplius fuerunt; nec

etiam cuniculi uideri potuerunt. post meridie ad limina

Mirksiluae aduenerunt, et paene sub ramis magnis

impendentibus arborum eius exteriorum requiescebant.

trunci quarum magni et nodosi erant, rami torti, folia atra

et longa. in quibus hedera crescebat et humi diffundebatur.

“itaque, hic est Mirksilua!” Gandalphus inquit. “maxima

siluarum orbis Septentrionalis. spero aspectum eius uobis

placere. nunc manni praestantes, quos mutuati estis, uobis

remittendi sunt.”

de hac re nani ad mussantem inclinabant, sed magus

illis dixit illos stultos esse.“Beorn non tam longe abest

quam putare uidemini, et praeterea uos oportet promissa

uestra seruare, nam ille est hostis malus. oculi Domini

Bagginsis acutiores sunt quam uestri, si quaque nocte post

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!