13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

coeperunt. cibus per aeternum non sufficere poterat: qui,

re uera, etiamnunc exiguus fieri incipiebat. sagittas in

sciuros conicere conati sunt, sed multas consumpserunt

antequam unum in semitam decidere potuerunt, qui coctus

fuit horribili gustando; itaque non iam sagittas in sciuros

coniecerunt.

sitiebant quoque, nam non nimius aquae habuerunt, et

per omne tempus nec fontem nec flumen uiderant. qui fuit

status eorum die quodam cum inuenerunt uiam suam ab

aqua currenti obsaeptam esse. quae rapida atque fortis sed

non lata usque trans uiam fluebat, et nigra erat, aut sic in

caligine esse uisa est. Beorn bene fecerat quod eos contra

eam monuerat, aliter ex illa biberint, colore neglecto, et in

ripa eius pelles aliquas exhaustas impleuerint. nunc modo

cogitabant quomodo eam transirent neque in aqua eius se

mergerent. fuerat pons ligneus trans eam, sed putrefactus

erat et deciderat, ut solum pili fracti iuxta ripam

superessent.

Bilbo genibus in ora positis et prorsus intuens clamauit:

“est linter iuxta ripam ulteriorem! nunc quare in hoc latere

non esset!”

“quantum longe absit illa, putas?” Thorinus rogauit, nam

nunc intellexerunt Bilbonem habere oculos acutissimos

apud eos.

“non admodum longe. non magis quam duodecim ulnas

puto.”

“duodecim ulnas! putauerim illam triginta minime esse,

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!