13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

longos uiderat.

ibi cenauerunt, aut tarde pranderunt, in tali modo quali

non fecerant ex quo e Domu Familiari Vltima discesserant

et Elrondi ualedixerant. lux facum et ignis circum eos

coruscabat, et in mensa erant duae candelae cereae altae

rubrae. per omnem tempus edendi, Beorn uoce profunda

undulata fabulas de terris uastis in hoc latere montium

narrabat, et praeterea de silua atra atque periculosa, quae

longe ad Septentrionem et Meridiem iacebat, cursu die

ante eos, uiae ad Orientem obstante, saltu terribili

Mirksiluae.

his auditis, nani barbas agitauerunt, nam sciuerunt sibi

mox in siluam illam iter faciendum esse quam, post

montes, esse periculum pessimum per quod sibi

transeundum esse antequam ad arcem draconis aduenirent.

postquam cenauerunt, fabulas suas narrare coeperunt, sed

Beorn somnolentus fieri uisus est et paulo eos

animaduertit. de auro atque argento atque gemmis atque

rebus a fabris fabricatis multum dixerunt, et Beorn tales

res curare non uisus est: erant in aula nullae res aureae aut

argenteae, et paucae sane praeter cultros a metallo

fabricatae sunt.

diu apud mensam cum poculis ligneis mulsi plenis

sederunt. foris nox tenebrosa aduenit. ignibus in media

aula ab tignis nouis aedifcatis et facibus exstinctis etiam in

luce flammarum saltantarum cum columnis domus post

illos tenebrosis et altis stantibus ad uertices sicut

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!