13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

mannos omnibus prouisurum esse, et equum Gandalpho,

iter ad siluam faciendi causa, et illos oneraturum, ut per

hebdomades cum cura sustineantur, cum satis cibi collecti

ut quam facilius feratur – nuces, farinam, ollas frugum

siccatarum opertas, et fictilia rubra mellis, et liba bis

cocta, quae longum tempus bonum condi possint, et in

paruo cuius longe iter facere poterunt. de faciendo quorum

fuit una rerum arcanarum eius; sed mel in eis inerat, sicut

in plurimis cibis suis, et bona edi erant quamquam

effecerunt ut quidam sitiat. aquam, dixit, portari illis non

opus esse in hoc latus siluae, nam flumina atque fontes

secundum uiam erant. “sed cursus uester per Mirksiluam

est ater, periculosus et difficilis,” inquit. “aqua ibi non

facilius inueniri potest, nec cibus. tempus non iam adest

nucibus (quamquam id quidem afuerit et abierit ante ad

latus alterum quam adueneritis), et nuces sunt paene sola

quae ibi ad cibum apta; illic ferae sunt atrae, insolitae, et

saeuae. pelles ad aquam portandam uobis prouidebo, et

arcus aliquos sagittasque uobis dabo. sed non multum

dubito quin aliqua, quae in Mirksilua inuenietis, insalubria

edi aut bibi sint. ibi est flumen unum, scio, nigrum atque

forte, quod semitam transit. nolite ex eo bibere nec in eo

lauare; nam audiui id quoddam incantamentum atque

magnum somnum et immemoriam ferre. et in umbris

hebetibus loci illius non puto uos ferituros esse aliqua, aut

salubria aut insalubria, ne e semita erretis. id uobis NON

AGENDUM EST, non pro causa aliqua.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!