13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

“tibi gratias maximas ago, sane,” Bilbo capite demisso

inquit. “sed non puto me in hoc modo relinquere amicos

meos oportere, post omnia quae una passi sumus. porro

promisi me media nocte senem Bomburem excitaturum

esse! haud dubium est quin exeam, et cito!”

nequaquam uerbis dictis eum detinere potuerunt; itaque

ei comitatum dederunt, et rex et Vates eum discedentem

honore salutauerunt. ut per castra pertransibant, senex

quidam, in amiculo atro inuolutus, e ianua tabernaculi, ubi

sedebat, surrexit et eum appropinquauit.

qui “macte uirtute, Domine Baggins!” inquit, Bilbonem

in tergo eius plaudens. “sunt semper plura de te quam

aliquis expectat!” fuit Gandalphus.

primo tempore in multis diebus Bilbo ualde gaudebat.

fuit autem omnino nullum tempus ad rogandas omnes

quaestiones, quas statim rogare uoluit.

“omnia in tempore!” Gandalphus inquit. “res ad finem

nunc appropinquant, nisi ego erro. est tempus iniucundum

modo ante te; sed animum erige! tibi satis bene peruenire

liceat. est nuntius adueniens, quem etiam corui non

audiuerunt. bene ualeas!”

turbatus sed hilaratus, Bilbo festinauit. ad uadum tutum

ductus trans quod siccus latus, dryadibus ualere dixit et

caute rursus ad Portam ascendit. defessus fiebat; sed longe

fuit ante mediam noctem cum iterum funem scandit – qui

etiam fuit in eodem loco quo ille eum reliquerat. quem

soluit et celauit, et tum in muro consedit et anxie miratus

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!