13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

umquam loquebatur dum nani in Oppido-Lacus manent, et

Bilbo curabat se numquam euanescere. uerumtamen, ut

puto, plura coniecta quam nota sunt, quamquam Dominus

Baggins certe quasi paulum arcanum erat. nihilominus rex

nunc mandatum nanorum cognouit, saltem putauit se id

cognoscere, itaque secum dixit:

“ita fiat! uidebimus! me inuito thesaurum nullum per

Mirksiluam redibit. sed puto omnes illos ad finem malum

peruenturos esse, qui illis dignus erit!” qui sane nanis

pugnandis atque necandis tales dracones qualis Smaugem

non credidit, et uehementer suspicatus est illos effracturam

aut aliquid simile conaturos – quae res monstrauit eum

esse dryadem sapientem, et sapientiorem quam homines

oppidi, quamquam non satis recte coniecit, ut in fine

uidebimus. hic, exploratoribus suis emissis circum litora

lacus et tam longe ad septentrionem ad Montem, quam ire

ausi sunt, mansit.

hebdomadibus duabus praeteritis, Thorinus de discessu

cogitare coepit. ardore in oppido manente nunc tempus fuit

ad auxilium adipiscendum. si morando omnibus frigescere

liceat, res sit inutilis. itaque cum Domino atque

consiliariis locutus, dixit mox se et copiam suam ad

Montem progredi debere.

tum primum Dominus stupefactus est et paulo timuit; et

miratus est num Thorinus saltem esset ab antiquis regibus

ortus. numquam cogitauit nanos re uera ad Smaugem

appropinquare ausuros esse, sed credidit eos esse

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!