13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

erit.

quae fuit spes draconis. si omnes in lintres ascenderint,

res nequaquam ei erit cura. nam uenando illos sibi ludos

facere possit, uel illi morentur donec fame enecuerint.

illis, qui terram attingere conabantur, se parauerit. mox in

animo habuit omnes siluas litoris inflammare et omnem

agrum atque pascua torrere. modo in luso temptandi

oppidum gaudebat magis quam per annos in aliquo gauisus

est.

sed adhuc manus sagittariorum adfuit, qui inter domus

flagrantes terram suam tenebant. dux quorum fuit Vates,

uocis-durae et speciei-durae, cuius amici eum

accusauerant quod diluuios atque pisces uenenatos

praedixerat, quamquam eum animo magno et fortique esse

existimauerunt. ille ab stirpe Girionis, Domini Conuallis,

mulier et puer cuius e ruinis secundo Flumine Fluenti

multo ante effugerant, ortus est. nunc sagittas ex ingenti

arcu taxeo emittebat donec omnes praeter unam

defecerunt. flammae iuxta eum erant. comites eum

deserebant. arcum nouissime intendit.

repente e tenebris aliquid ad umerum eius uolitauit.

horruit – sed solum fuit senex turdus, qui impauidus iuxta

aurem eius insedit et nuntium ei tulit. linguam cuius ille

admiratus inuenit se intellegere posse, nam a gente

Conuallis fuit.

ille “morare! morare!” ei dixit. “luna oritur. lacunam

pectoris sinistri quaere, dum ille super te uolat et se

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!