13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

hic locum planum sine muro in tribus lateribus

inuenerunt, sed cum facie saxea ad Septentrionem in tergo,

in qua apertura quasi ianua fuit. ab illa ianua fuit

prospectus latus ad Orientem atque Meridiem atque

Occidentem.

“hic,” Balinus inquit, “in diebus antiquis semper

uigilias seruare solebamus, et illa ianua in cauernam e

saxo excisam tendit, quae hic pro conclaui praesidii facta

est. fuerunt nonnulli loci huic similes circum Montem. sed

uigilare in diebus prosperitatis nostrae parui habebatur, et

uigiles admodum commodi facti sunt, fortasse – aliter de

dracone aduenienti maturius admoniti essemus, et res

fuissent aliter. nihilominus, hic nunc celati atque tecti

aliquamdiu iacere, et uidere neque uideri possumus.”

“quod non prodest, si nos hic aduenientes aspectati

sumus,” Dorius inquit, qui semper sursum ad summum

Montem intuebatur, sicut Smaugem ibi residentem quasi

auem in turre uidere exspectabat.

“id temptandum est nobis,” Thorinus inquit. “ulterius

progredi nequimus hodie.”

“huic auscultate!” Bilbo clamauit, et humi se deiecit.

in cauerna saxea satis spatii pro centum hominibus

fuerit, et interius fuit cauerna parua, ab exteriore parte

frigida ulterius. quae omnino deserta fuit; nec etiam ferae

per omnes dies imperii Smaugis ea uti uisae sunt. ibi

impedimenta sua deposuerunt; et aliqui statim se

deiecerunt et dormiuerunt, sed ceteri iuxta ianuam

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!