13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

hora ipsa. credimus te ad tempus futurum esse,

“honor nobis est ut maneamus

“tuos amanter,

“Thorinus Comitesque”

“decem partes sexagesimae horae modo restant. tibi

currendum erit,” Gandalphus inquit.

“sed –,” Bilbo inquit.

“pro eo est tempus nullum,” magus inquit.

“sed –,” Bilbo iterum inquit.

“pro illo quoque est tempus nullum! abscedas!”

usque ad supremos dies Bilbo numquam meminisse

poterat quomodo se, sine petaso, baculo aut pecunia ulla,

aut aliquo quod secum auferre solebat, foris esse

inueniret; ientaculo secundo semeso atque omnino illoto

deserto, clauibus positis in manibus Gandalphi, quam

celerrime tam pedes uillosi eum ferre potuerunt, secundum

semitam, praeter Pistrinum magnum, trans Aquam, porro

milia passuum aut longius cucurrit.

cum Propeaquam undecima hora ipsa aduenisset, ualde

anhelans, cognouit se sine * sudario aduenire!

“macte uirtute!” Balinus inquit, qui prope ianuam

deuersorii eum exspectans stabat.

tum ceteri circum angulum uiae e uico uenerunt. in

* mannis sedebant, quisque mannus omnia genera

impedimentorum, sarcinarum, fasciculorum et apparatum

sustinebat. fuit quidem mannus paruulus, qui ad usum

Bilbonis esse uisus est.

“ambo conscendite, ut discedamus!”Thorinus inquit.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!