13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

“credo eum aliquid nobis dicere conari,” Balinus

inquit, “sed sermonem talium auium sequi non possum,

nam rapidissimum atque difficillimum est. potesne

intellegere illum, Baggins?”

“non optime possum,” Bilbo inquit (re uera, omnino

nihil intellegere potuit); “sed senex commotissimus esse

uidetur.”

“utinam ille sit coruus!” Balinus inquit.

“putaui eos tibi non placere! quorum tu, cum ab hac uia

ante uenissemus, timidissimus esse uisus est.”

“illi fuerunt cornices! et animalia aspectu foeda

suspiciosaque, et porro insolentia. nonne nomina turpia,

quae ad nos uocabant, audiuisti. corui autem dissimiles

sunt. inter quos et gentem Throris olim erat magna

amicitia; et saepe nuntios arcanos nobis tulerunt, quos

remunerati sumus cum talibus rebus nitidis, quales celare

in nidis cupiuerunt.

“multos annos uiuunt, et res diu in memoria retinent, et

sapientiam suam liberis tradunt. cum iuuenis-nanus

fuissem multos inter coruos saxorum sciui. olim hoc

culmen ipsum Coruicollis nominabatur, quia erat par

sapiens clarumque, senex Carc et mulier eius, quod hic

super conclaue-praesidium habitabat. sed non puto nunc

aliquos illius generis antiqui hic morari.”

cum primum loqui destitit, turdus magna uoce stridit, et

statim euolauit.

“quamquam nos eum intellegere non possumus, certus

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!