13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

“quamobrem ergo Smaug terminum inferiorem non

obsaepsit, si nos excludendi tam cupidus est? id non fecit,

aut eum audiuerimus.”

“nescio, nescio – quia primum ille temptare uoluit ut me

iterum induceret, ut puto, et nunc fortasse quia donec post

uenationem huius noctis manet, aut quia cubiculum suum

laedere non uult, si rem aliter facere potest – sed utinam tu

non disputes. Smaug protinus egredietur, et spes sola

nobis est nos longe in cuniculum inituros et ianuam

clausuros esse.”

adeo intentus esse uisus est ut nani demum morem ei

gererent, quamquam in ianuam claudendo moram fecerunt

– quod consilium desperatum esse uisum est, nam nemo

sciuit an aut quomodo eam ab interiore rursus aperire

possent, et cogitatio de ipsis inclusis in loco, e quo

egressus solus per latibulum draconis tetendit, non illis

placuit. porro omnia satis tacita esse uisa sunt, et foris et

secundum cuniculum. itaque diutius intus non longe

deorsum a ianua semi-aperta sedentes loquebantur.

sermo mutatus est ad uerba draconis mala de nanis.

Bilbo cupiuit se numquam illa audiuisse, aut saltem se

certissimum esse posse nanos nunc omnino esse ueros cum

negarent ipsos umquam cogitauisse de quo acturum esset

postquam thesaurum capturum esset. “sciuimus rem

futuram esse desperatam,” Thorinus inquit, “et adhuc id

scimus; et adhuc puto tempus satis adfuturum esse, cum id

ceperimus, in quo cogitemus quid de eo acturum sit. de

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!