13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

hobbitus sensit se admodum opprimi, et quia nihil

agendum esse uisum est, sane cubitum iit; et dum nani

carmina cantant obdormiuit, etiam in capite suo de Beorne

admirans, donec somnum somniauit de ursis nigris

sexcentis saltantibus saltationes graues lenesque circum et

circum in luce lunae in atrio. tum experrectus est dum

ceteri dormiunt, et radentem eandem, rixantem, odorantem

atque frementem ut ante audiuit.

mane proximo omnes a Beorne ipso excitabantur. qui

“ita hic sunt omnes adhuc!” inquit. hobbitum sustulit et

risit: “te non deuoratum esse a wargis aut gobelinis aut

ursis malis uideo”; et subuculam Domini Bagginsis

multum irreuenter fodicauit. “paruus cuniculus denuo fit

satis pinguis per panem atque mel,” cachinnauit. “ueni ut

plures habeas!”

itaque omnes ad ientaculum cum illo ierunt. Beorn uice

uersa fuit iucundissimus; sane ualde hilaris esse uisus est

et fabulas eius iocosas riserunt omnes; neque illis longe

admirandum fuit quo uenisset aut quamobrem illis suauis

esset, nam ipse illis dixit. super flumen uenerat et usque in

montes – a quo conicias eum iter celeriter facere posse, in

figura ursi utique. a nemore luporum incenso mox inuenit

partem fabulae eorum ueram esse; sed plura quam id

inuenit: wargum et gobelinum ceperat, ex quibus nuntium

acceperat: manus gobelinorum adhuc cum wargis nanos

uenabantur, et iratissimi erant propter Magnum Gobelinum

mortuum, et porro propter narem ducis luporum incensam

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!