13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

educto!

sic maligna sidera

cadentque montis rege nunc

ita cantauerunt, uel in modo simillimo, modo pluribus

uerbis, et plura cum musica praeterea lyrarum atque fidum

admixta clamabant. re uera, tanta commotio in oppido in

recordatione aui senioris non cognita erat. Dryades-

Siluestres ipsae ualde mirari coeperunt et etiam timere.

quomodo Thorinus effugisset, sane, nesciuerunt, et regem

suum fortasse grauiter errauisse cogitare coeperunt.

Dominus tamen uidit se omnibus clamoribus parere, nunc

cum maxime certe, et fingere se credere Thorinum esse

eum, quem ipse dixerat, oportere. itaque cathedram

magnam suam illi tradidit et Filium atque Kilium iuxta

illum in sedibus honoratis posuit. sedes etiam apud

mensam altam etiam Bilboni dabatur, neque explanatio

ulla de loco unde uenisset – cantus nulli eum etiam in

modo obscurissimo tetigerant – in festinatione omni

rogabatur.

paulo post, ceteri nani in oppidum inter tantum ardorem

admirandum inferebantur. omnes sanabantur atque

pascebantur atque in domicilio conlocati atque in modo

iucundissimo et satis superque idoneo indulgebantur.

domus magna Thorino atque copiae suae tradebatur; opera

lintrum atque remigum eis dabat; et turbae foris sedentes

per totum diem cantus cantabant, aut exclamabant

ubicumque nanus quilibet tantum quantum nasum suum

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!