13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

CAPVT TERTIVM DECIMVM

NON DOMI

interim, nani in tenebris sedebant, circum quos silentium

totum decidit. pauca ederunt atque pauca locuti sunt.

tempus praeteriens numerare non potuerunt; et uix mouere

ausi sunt, nam uoces eorum susurrantes in cuniculo

resonabant atque crepitabant. si obdormiuerunt, etiam e

somno ad tenebras atque silentium, quod continuatum

continuabatur, excitati sunt. postremo, postquam per dies

atque dies manserunt, ut uisum est, aere deficiente

suffocarentur et stupefierent, id non iam pati potuerunt.

paene in sonitibus ab inferiore draconis redeuntis gauisi

sint. a quo in silentio nescio quid mali callidi timuerunt,

sed ibi sedere per aeternum non potuerunt.

Thorinus dixit: “ianuam conemur!” inquit. “aut uentum

in facie mea mox mihi sentiendum est aut moriendum. puto

me malle a Smauge sub diuo confringi quam in hoc loco

suffocari!” itaque nonnulli nani surrexerunt atque

pedetemptim ad locum, in quo ianua fuerat, redierunt.

inuenerunt autem superiorem partem cuniculi saxis fractis

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!