13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

patefecit.

alii cantus fuerunt ueteres; sed alii fuerunt nouiores, qui

fidenter de repente mortuo draconis et oneribus donorum

diuitum secundo flumine descendentibus ad Oppidum-

Lacus loquebantur. hi plerumque a Domino incitati sunt,

qui nanis non multo placuerunt, sed interim illi bene

contenti cito pingues et ualidi rursus fiebant. re uera, intra

hebdomadem, in texto operoso coloribus ad ipsos idoneis

uestiti, barbis pexis atque tonsis, gressibus superbis,

omnino reualescerunt. Thorinus se gerebat atque

ambulabat quasi regnum suum iam receptum esset et

Smaug minutatim consecatus esset.

tum, sicut ille dixerat, humanitas nanorum erga

hobbitum paruum cottidiano crescebat. non iam gemuerunt

uel mussauerunt. salutem ei propinauerunt et eum

permulserunt et in eum maxime laborauerunt; quae res fuit

merita, nam ille sentit se non praecipue iucundum esse.

nec aspectus Montis nec cogitationis draconis oblitus est,

et porro grauedinem atrocem habuit. per tres dies

sternebat atque tussibat, neque exire poterat, et postea

etiam sermones in epulis circumscripsit ut solum diceret

“gratiab tibi ago baxibam.”

interim, Dryades-Siluestres cum oneribus suis aduerso

Flumine-Siluestri redierant, et in aula regis fuit magna

commotio. quid accidisset duci custodum et promo

numquam audiui. nihil, sane, de clauibus aut cupis

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!