13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

CAPVT TERTIVM

REQVIES BREVIS

illo die nec cecinerunt nec fabulas narrauerunt, etiamsi

caelum factum est tranquilius; nec proximo die, nec

postridie. coeperant sentire periculum utrimque non longe

abesse. sub stellis castra posuerunt, et equi eorum magis

cibi quam ei habuerunt; nam satis graminis fuit, sed non

multa in saccis eorum, etiam cum quibus e trollis capta

erant. mane quoddam flumen in loco lato uadosoque

clamoris saxorum et spumae pleno transierunt. ripa

ulterior fuit ardua lubricaque. cum ad summam eam

aduenissent, mannos ducentes, montes ingentes

appropinquauisse prope se aspexerunt. iam itinere facili

unius diei ab imo proximo abesse uisi sunt. qui aspectu

ater tenebrosusque fuit, quamquam maculae solis fuluis in

lateribus eius fuerunt, et post umeros eius apices

cacuminorum-niueorum nitebant.

“estne Mons Ille?” Bilbo uoce graui interrogauit, eum

cum oculis rotundis aspiciens. numquam aliquid tanti

aspectus ante uiderat.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!